Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Apocalypsis Ioannis, Caput 19,  versae 1-10

Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium:
“ Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,
quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”.
Et vox de throno exivit dicens:
“ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ”.
Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium:
“ Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”.
Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Читать далее:Apocalypsis Ioannis, Caput 19

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).