Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 12,  versae 6-21

6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7 sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
8 sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
10 caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
11 sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
12 spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
16 Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
17 Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
18 si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
19 non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Epistula ad Romanos, Caput 13

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.
5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.
6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

Epistula ad Romanos, Caput 14

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
2 Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
3 Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
4 Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
5 Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
6 Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9 In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10 Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
11 scriptum est enim:
“ Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo ”.
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
14 Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
16 Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
17 Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
19 Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
20 Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21 Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
22 Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
23 Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.

Epistula ad Romanos, Caput 15,  versae 1-13

1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
2 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
3 etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est:
“ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
10 Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
11 Et iterum:
“ Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ”.
12 Et rursus Isaias ait:
“ Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt ”.
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
Читать далее:Epistula ad Romanos, Caput 15

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).