1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? |
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. |
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? |
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”. |
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. |
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? |
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? |
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iusta est. |
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, |
10 sicut scriptum est: “ Non est iustus quisquam, |
11 non est intellegens, non est requirens Deum. |
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
13 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, |
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est; |
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, |
16 contritio et infelicitas in viis eorum, |
17 et viam pacis non cognoverunt. |
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”. |
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; |
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. |
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, |
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio: |
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, |
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu; |
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta |
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu. |
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. |
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. |
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, |
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. |
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
|