Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 3,  versae 17-31

17 et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
Читать далее:Epistula ad Romanos, Caput 4

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).