1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; |
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. |
3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, |
4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. |
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. |
6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; |
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. |
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. |
9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. |
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. |
11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. |