1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. |
2 Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. |
3 Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. |
4 Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, |
5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. |
6 Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. |
7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo, ne cadatis. |
8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. |
9 Qui timetis Dominum, sperate in bona et in oblectationem aevi et in misericordiam. |
10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. |
11 Respicite, filii, generationes antiquas et videte: quis speravit in Domino et confusus est? |
12 Aut quis permansit in mandatis eius et derelictus est? Aut quis invocavit eum, et despexit illum? |
13 Quoniam pius et misericors est Dominus et remittet in die tribulationis peccata et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. |
14 Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! |
15 Vae dissolutis corde, qui non credunt, et ideo non protegentur! |
16 Vae vobis, qui perdidistis sustinentiam et qui dereliquistis vias rectas et divertistis in vias pravas! |
17 Et quid facietis, cum inspicere coeperit Dominus? |
18 Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius; et, qui diligunt illum, conservabunt viam illius. |
19 Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. |
20 Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. |
21 Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius |
22 dicentes: “ Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; |
23 secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ”.
|