1 In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: |
2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes. |
3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: |
4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. |
5 In iuventute tua non congregasti; quomodo in senectute tua invenies? |
6 Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! |
7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! |
8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. |
9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus: |
10 homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum; |
11 beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se; |
12 beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti; |
13 quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Dominum. |
14 Timor Dei super omnia excedit; |
15 qui tenet illum, cui assimilabitur? |
16 Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei. |
17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. |
18 Et omnem plagam et non plagam cordis; |
19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris; |
20 et omnem calamitatem et non calamitatem odientium; |
21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum. |
22 Non est venenum nequius super venenum colubri, |
23 et non est ira super iram mulieris; commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequam. |
24 Nequitia mulieris immutat faciem eius et obscurat vultum eius tamquam ursus. In medio proximorum eius accumbet vir eius |
25 et invitus suspirabit amare. |
26 Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam. |
27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. |
28 Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes. |
29 Ira et irreverentia et confusio magna |
30 mulier, si primatum habeat super virum suum. |
31 Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam. |
32 Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum. |
33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. |
34 Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi. |
35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum; |
36 a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.
|