1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: |
2 sacrificium salutare est attendere mandatis. ... |
4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. |
5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. |
6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: |
7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. |
8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; |
9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. |
10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; |
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; |
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, |