Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 39,  versae 26-41

26 Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”;
omnia enim in usum suum creata sunt.
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit
28 et sicut cataclysmus aridam inebriavit.
Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
29 quomodo convertit aquas in salsuginem.
Viae illius sanctis directae sunt;
sic peccatoribus offensiones in ira eius.
30 Bona bonis creata sunt ab initio,
sic peccatoribus bona et mala.
31 Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum,
sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
32 haec omnia sanctis in bona,
sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
34 in tempore consummationis effundent virtutem
et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
35 ignis, grando, fames et mors,
omnia haec ad vindictam creata sunt;
36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes
et romphaea vindicans in exterminium impios:
37 in mandatis eius gaudebunt
et super terram in necessitates praeparabuntur
et in temporibus suis non praeterient verbum.
38 Propterea ab initio confirmatus
et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
39 “ Opera Domini omnia bona,
et omnem usum hora sua subministrabit ”.
40 Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”:
omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
41 Et nunc in omni corde et ore collaudate
et benedicite nomen Domini.

Liber Ecclesiasticus, Caput 40

1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus,
et iugum grave super filios Adam
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem reditus in matrem omnium:
2 cogitationes eorum et timores cordis,
adinventio exspectationis, dies finitionis.
3 A residente super sedem gloriosam,
usque ad humiliatum in terra et cinere;
4 ab eo, qui portat hyacinthum et coronam,
usque ad eum, qui operitur lino crudo:
furor, zelus, tumultus, fluctuatio
et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
5 Et in tempore requiei in cubili
somnus noctis immutat scientiam eius.
6 Modicum tamquam nihil in requie,
et ab eo in somnis quasi in die laborat
7 conturbatus in visu cordis sui
tamquam qui evaserit a facie belli;
in tempore somni necessarii exsurrexit
et admirans ad nullum timorem.
8 Cum omni carne ab homine usque ad pecus;
et super peccatores septuplum amplius:
9 ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea,
oppressiones, fames et contritio et flagella.
10 Super iniquos creata sunt haec omnia,
et propter illos factus est cataclysmus.
11 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur,
et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
12 Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur,
et fides in saeculum stabit.
13 Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
14 In aperiendo manus suas laetabitur,
sic praevaricatores in consummationem deficient.
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos,
et radices immundae super cacumen petrae.
16 Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis
ante omne fenum evelletur.
17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus,
et eleemosyna in saeculum permanet.
18 Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur,
et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
19 Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen,
et super haec mulier immaculata computabitur.
20 Vinum et musica laetificant cor,
et super utraque dilectio sapientiae.
21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam,
et super utraque lingua suavis.
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus,
et super haec virides sationes.
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes,
et super utrosque mulier cum viro.
24 Fratres et adiutorium in tempore tribulationis,
et super utraque eleemosyna liberabit.
25 Aurum et argentum firmant pedem,
et super utrumque consilium acceptum habetur.
26 Facultates et virtutes exaltant cor,
et super haec timor Domini.
27 Non est in timore Domini minoratio,
et non est super eo inquirere adiutorium.
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis,
et super omnem gloriam obumbratio eius.
29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas;
melius est enim mori quam indigere.
30 Vir respiciens in mensam alienam,
non est vita eius in computatione vitae.
Contaminat enim animam suam cibis alienis;
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32 In ore impudentis condulcabitur mendicatio,
et in ventre eius ignis ardebit.

Liber Ecclesiasticus, Caput 41

1 O mors, quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis suis,
2 viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus,
et adhuc valenti accipere voluptatem!
3 O mors, bonum est iudicium tuum
homini indigenti et, qui minoratur viribus,
4 defecto aetate et, cui de omnibus cura est,
qui fiduciam amisit et perdidit patientiam!
5 Noli metuere iudicium mortis;
memento eorum, qui ante te fuerunt
et qui superventuri sunt tibi:
hoc iudicium a Domino omni carni;
6 et quid resistis beneplacito Altissimi?
Sive decem sive centum sive mille anni,
7 non est enim in inferno accusatio vitae.
8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum,
et qui conversantur in sedibus impiorum;
9 filiorum peccatorum periet hereditas,
et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10 De patre impio queruntur filii,
quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11 Vae vobis, viri impii,
qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
12 Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini;
et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur,
sic impii a maledicto in perditionem.
14 Luctus hominum in corpore ipsorum;
nomen autem impiorum non bonum delebitur.
15 Curam habe de bono nomine;
hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri pretiosi et magni:
16 bonae vitae numerus dierum,
bonum autem nomen permanebit in aevum.
17 Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam,
quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis,
quae utilitas in utrisque?
18 Disciplinam in pace conservate, filii;
19 verumtamen reveremini iudicium meum:
20 non est enim bonum omnem reverentiam observare,
et non omnis pudor probatus.
21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione
et a praesidente et a potente de mendacio,
22 a principe et a iudice de delicto,
a synagoga et plebe de iniquitate,
23 a socio et amico de iniustitia
et de loco, in quo habitas,
24 de furto,
de veritate Dei et testamento,
de impositione cubiti super mensam
et a despectione dati et accepti,
25 a salutantibus de silentio,
a respectu mulieris fornicariae
et ab aversione vultus cognati
26 et ab auferendo partem et non restituendo
27 et a respiciendo mulierem alieni viri
et a curiositate in ancillam eius,
neque steteris ad lectum eius;
28 ab amicis de sermonibus improperii,
et, cum dederis, ne improperes;

Liber Ecclesiasticus, Caput 42

1 et ab iteratione sermonis auditus
et a revelatione sermonis absconditi.
Et eris vere sine confusione
et invenies gratiam in conspectu omnium hominum.
Ne pro his omnibus confundaris,
ne accipias personam, ut delinquas:
2 de lege Altissimi et testamento
et de iudicio, iustificans impium,
3 de ratione sociorum et viatorum
et de datione hereditatis alienorum,
4 de aequalitate staterae et ponderum,
de acquisitione multorum et paucorum,
5 de pretio emptionis negotiatorum
et de multa disciplina filiorum
et servo pessimo latus sanguinare.
6 Super mulierem nequam bonum est signum;
7 ubi manus multae sunt, claude
et, quodcumque trades, numera et appende:
datum vero et acceptum omne describe.
8 De disciplina insensati et fatui
et de seniore, qui iudicatur de fornicatione;
et eris eruditus in veritate
et probatus in conspectu omnium vivorum.
9 Filia patri est abscondita vigilia,
et sollicitudo eius aufert somnum:
in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur,
viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
10 ne quando polluatur in virginitate sua
et in paternis suis gravida inveniatur;
ne forte viro desponsata transgrediatur
aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
11 Super filiam immodestam confirma custodiam,
ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis,
in detractionem in civitate et obiectionem plebis,
et confundat te in multitudine populi.
12 Omni homini ne det speciem
et in medio mulierum non commoretur;
13 de vestimentis enim procedit tinea,
et a muliere iniquitas mulieris.
14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,
et mulier confundens in opprobrium.
15 Memor ero igitur operum Domini
et, quae vidi, annuntiabo:
in sermonibus Domini opera eius,
et factum est in voluntate sua iudicium.
16 Sol illuminans per omnia respexit,
et gloria Domini plenum est opus eius.
17 Non valent sancti Domini
enarrare omnia mirabilia eius.
Confirmavit Dominus exercitus suos
stabiliri coram gloria sua.
18 Abyssum et cor hominum investigavit
et in astutia eorum excogitavit.
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam
et inspexit in signum aevi
annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt,
et revelans vestigia occultorum.
20 Non praeterit illum omnis cogitatus,
et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21 Magnalia sapientiae suae ordinavit,
unicus est ante saeculum et usque in saeculum;
neque augetur
22 neque minuitur
et non eget alicuius consilio.
23 Quam desiderabilia omnia opera eius,
et tamquam scintilla spectatu!
24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum,
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
25 omnia duplicia, unum contra unum,
et non fecit quidquam deficiens.
26 Alterum alterius confirmat bonum;
et quis satiabitur videns gloriam eius?

Liber Ecclesiasticus, Caput 43

1 Gloria altitudinis firmamentum puritatis,
species caeli in visione gloriae.
2 Sol in apparitione annuntians in processu:
vas admirabile, opus Excelsi.
3 In meridiano suo exurit terram;
et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere?
Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter,
4 sol exurens montes, vapores igneos exsufflans
et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
5 Magnus Dominus, qui fecit illum
et sermonibus eius festinavit iter.
6 Et luna stat in tempus suum,
in ostensionem temporis et signum aevi.
7 A luna signum diei festi;
luminare, quod minuitur in consummatione.
8 Mensis secundum nomen eius est,
crescens mirabiliter in consummatione.
9 Vas castrorum in excelsis,
in firmamento caeli resplendens gloriose.
10 Species caeli gloria stellarum,
mundum illuminans in excelsis Domini.
11 In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum
et non deficient in vigiliis suis.
12 Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum;
valde speciosus est in splendore suo.
13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae,
manus Excelsi tetenderunt illum.
14 Imperio suo acceleravit nivem
et properat coruscationes iudicii sui.
15 Propterea aperti sunt thesauri,
et evolaverunt nebulae sicut aves.
16 In magnitudine sua firmavit nubes,
et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram,
17 in conspectu eius commovebuntur montes.
In voluntate eius aspirabit notus,
18 tempestas aquilonis et congregatio spiritus.
19 Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem,
et, sicut locusta demergens, descensus eius:
20 pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus,
et super imbrem eius expavescet cor.
21 Gelu sicut salem effundet super terram,
et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli.
22 Frigidus ventus aquilo flabit,
et gelabit crystallus super aquam;
super omnem congregationem aquarum requiescet,
et sicut lorica induet se aqua.
23 Devorabit montes et exuret desertum
et exstinguet viridem sicut ignis.
24 Medicina omnium in festinatione nebulae,
et ros obvians ab ardore hilarescet.
25 Cogitatione sua placavit abyssum
et plantavit in illa insulas.
26 Qui navigant mare, enarrant pericula eius,
et audientes auribus nostris admiramur.
27 Illic praeclara opera et mirabilia,
varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum.
28 Propter ipsum iter prosperat angelus eius,
et in sermone eius composita sunt omnia.
29 Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: “ Ipse est omnia!”.
30 Glorificantes ad quid valebimus?
Ipse enim Magnus super omnia opera sua.
31 Terribilis Dominus et magnus vehementer,
et mirabilis potentia ipsius.
32 Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis:
supervalebit enim adhuc,
et admirabilis magnificentia eius.

...
34 Exaltantes eum replemini virtute;
ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
35 Quis vidit eum et enarrabit?
Et quis magnificabit eum sicut est?
36 Multa abscondita sunt maiora his;
pauca enim vidimus operum eius.
37 Omnia autem Dominus fecit
et pie agentibus dedit sapientiam.

Liber Ecclesiasticus, Caput 44,  versae 1-18

1  Laus patrum.
Laudemus viros gloriosos
et parentes nostros in generatione sua.
2 Multam gloriam fecit Dominus,
magnificentiam suam a saeculo.
3 Dominantes in potestatibus suis,
homines magni virtute
et prudentia sua praediti,
nuntiantes in prophetiis,
4 regentes populum in consiliis
et peritia scripturae populos;
verba sapientiae in disciplina eorum,
5 requirentes modos musicos
et narrantes carmina scripturarum;
6 homines divites innixi virtute,
pulchritudinis studium habentes,
pacificantes in domibus suis.
7 Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt
et a diebus suis habentur in laudibus.
8 De illis nati sunt, qui reliquerunt nomen
narrandi laudes eorum.
9 Et sunt quorum non est memoria:
perierunt quasi qui non fuerint;
et nati sunt quasi non nati,
et filii ipsorum post ipsos.
10 Sed hi viri misericordiae sunt,
quorum pietates non fuerunt in oblivione.
11 Cum semine eorum permanent,
bona hereditas, nepotes eorum,
12 et in testamentis stetit semen eorum;
13 et filii eorum propter illos.
Usque in aeternum manet semen eorum,
et gloria eorum non derelinquetur.
14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,
et nomen eorum vivit in generationem et generationem;
15 sapientiam ipsorum narrent populi,
et laudem eorum nuntiet ecclesia.
16 Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum,
ut det gentibus paenitentiam.
17 Noe inventus est perfectus iustus
et in tempore iracundiae factus est reconciliatio;
18 propter eum dimissum est reliquum terrae,
cum factum est diluvium:
Читать далее:Liber Ecclesiasticus, Caput 44

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).