Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 42,  versae 15-26

15 Memor ero igitur operum Domini
et, quae vidi, annuntiabo:
in sermonibus Domini opera eius,
et factum est in voluntate sua iudicium.
16 Sol illuminans per omnia respexit,
et gloria Domini plenum est opus eius.
17 Non valent sancti Domini
enarrare omnia mirabilia eius.
Confirmavit Dominus exercitus suos
stabiliri coram gloria sua.
18 Abyssum et cor hominum investigavit
et in astutia eorum excogitavit.
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam
et inspexit in signum aevi
annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt,
et revelans vestigia occultorum.
20 Non praeterit illum omnis cogitatus,
et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21 Magnalia sapientiae suae ordinavit,
unicus est ante saeculum et usque in saeculum;
neque augetur
22 neque minuitur
et non eget alicuius consilio.
23 Quam desiderabilia omnia opera eius,
et tamquam scintilla spectatu!
24 Omnia haec vivunt et manent in saeculum,
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
25 omnia duplicia, unum contra unum,
et non fecit quidquam deficiens.
26 Alterum alterius confirmat bonum;
et quis satiabitur videns gloriam eius?

Liber Ecclesiasticus, Caput 43,  versae 1-32, 34

1 Gloria altitudinis firmamentum puritatis,
species caeli in visione gloriae.
2 Sol in apparitione annuntians in processu:
vas admirabile, opus Excelsi.
3 In meridiano suo exurit terram;
et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere?
Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter,
4 sol exurens montes, vapores igneos exsufflans
et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
5 Magnus Dominus, qui fecit illum
et sermonibus eius festinavit iter.
6 Et luna stat in tempus suum,
in ostensionem temporis et signum aevi.
7 A luna signum diei festi;
luminare, quod minuitur in consummatione.
8 Mensis secundum nomen eius est,
crescens mirabiliter in consummatione.
9 Vas castrorum in excelsis,
in firmamento caeli resplendens gloriose.
10 Species caeli gloria stellarum,
mundum illuminans in excelsis Domini.
11 In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum
et non deficient in vigiliis suis.
12 Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum;
valde speciosus est in splendore suo.
13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae,
manus Excelsi tetenderunt illum.
14 Imperio suo acceleravit nivem
et properat coruscationes iudicii sui.
15 Propterea aperti sunt thesauri,
et evolaverunt nebulae sicut aves.
16 In magnitudine sua firmavit nubes,
et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram,
17 in conspectu eius commovebuntur montes.
In voluntate eius aspirabit notus,
18 tempestas aquilonis et congregatio spiritus.
19 Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem,
et, sicut locusta demergens, descensus eius:
20 pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus,
et super imbrem eius expavescet cor.
21 Gelu sicut salem effundet super terram,
et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli.
22 Frigidus ventus aquilo flabit,
et gelabit crystallus super aquam;
super omnem congregationem aquarum requiescet,
et sicut lorica induet se aqua.
23 Devorabit montes et exuret desertum
et exstinguet viridem sicut ignis.
24 Medicina omnium in festinatione nebulae,
et ros obvians ab ardore hilarescet.
25 Cogitatione sua placavit abyssum
et plantavit in illa insulas.
26 Qui navigant mare, enarrant pericula eius,
et audientes auribus nostris admiramur.
27 Illic praeclara opera et mirabilia,
varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum.
28 Propter ipsum iter prosperat angelus eius,
et in sermone eius composita sunt omnia.
29 Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: “ Ipse est omnia!”.
30 Glorificantes ad quid valebimus?
Ipse enim Magnus super omnia opera sua.
31 Terribilis Dominus et magnus vehementer,
et mirabilis potentia ipsius.
32 Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis:
supervalebit enim adhuc,
et admirabilis magnificentia eius.

...
34 Exaltantes eum replemini virtute;
ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
Читать далее:Liber Ecclesiasticus, Caput 43

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).