1 Ego flos campi et lilium convallium. |
2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. |
3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. |
4 Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas. |
5 Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo. |
6 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. |
7 Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. |
8 Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. |
9 Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. |
10 En dilectus meus loquitur mihi: “ Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. |
11 Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. |
12 Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra, |
13 ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, |
14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora ”. |
15 Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt. |
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, |
17 antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.
|