Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Titum, Caput 3,  versae 1-11

Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
10 Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
Читать далее:Epistula ad Titum, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).