1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; |
2 et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. |
3 Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros; |
4 et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. |
5 Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. |
6 Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”. |
7 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius; |
8 et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius. |
9 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius. |
10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. |
11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis! |
12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. |
13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. |
14 Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. |
15 Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. |
16 Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem. |
17 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.
|