1 Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo. |
2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius. |
3 Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”. |
4 Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. |
5 Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. |
6 Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. |
7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! |
8 Et factum est verbum Domini ad me dicens: |
9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. |
10 Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. |
11 Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?”. |
12 Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. |
13 Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. |
14 Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”.
|