Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Primus Samuelis, Caput 2,  versae 1-10

1 Exultavit cor meum in Domino,
et exaltatum est cornu meum in Deo meo;
dilatatum est os meum super inimicos meos:
quia lætata sum in salutari tuo.
 2 Non est sanctus, ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
 3 Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes;
recedant vetera de ore vestro:
quia Deus scientiarum Dominus est,
et ipsi præparantur cogitationes.
 4 Arcus fortium superatus est,
et infirmi accincti sunt robore.
 5 Repleti prius, pro panibus se locaverunt:
et famelici saturati sunt,
donec sterilis peperit plurimos:
et quæ multos habebat filios, infirmata est.
 6 Dominus mortificat et vivificat;
deducit ad inferos et reducit.
 7 Dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat.
 8 Suscitat de pulvere egenum,
et de stercore elevat pauperem:
ut sedeat cum principibus,
et solium gloriæ teneat.
Domini enim sunt cardines terræ,
et posuit super eos orbem.
 9 Pedes sanctorum suorum servabit,
et impii in tenebris conticescent:
quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
 10 Dominum formidabunt adversarii ejus:
et super ipsos in cælis tonabit.
Dominus judicabit fines terræ,
et dabit imperium regi suo,
et sublimabit cornu christi sui.
Читать далее:Liber Primus Samuelis, Caput 2

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).