1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. |
12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16 Semper gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19 Spiritum nolite extinguere. 20 Prophetias nolite spernere. 21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22 Ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. |