3 Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 10 Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, 13 veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. |