Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Ecclesiastes, Caput 5,  versae 7-19

7Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,
et subverti justitiam in provincia,
non mireris super hoc negotio:
quia excelso excelsior est alius,
et super hos quoque eminentiores sunt alii;
8et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
9Avarus non implebitur pecunia,
et qui amat divitias fructum non capiet ex eis;
et hoc ergo vanitas.
10Ubi multæ sunt opes,
multi et qui comedunt eas.
Et quid prodest possessori,
nisi quod cernit divitias oculis suis?
11Dulcis est somnus operanti,
sive parum sive multum comedat;
saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
12Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole:
divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13Pereunt enim in afflictione pessima:
generavit filium qui in summa egestate erit.
14Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,
et nihil auferet secum de labore suo.
15Miserabilis prorsus infirmitas:
quomodo venit, sic revertetur.
Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
16cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,
et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
17Hoc itaque visum est mihi bonum,
ut comedat quis et bibat,
et fruatur lætitia ex labore suo
quo laboravit ipse sub sole,
numero dierum vitæ suæ
quos dedit ei Deus;
et hæc est pars illius.
18Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,
et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo:
hoc est donum Dei.
19Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,
eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Liber Ecclesiastes, Caput 6

1 Est et aliud malum quod vidi sub sole,
et quidem frequens apud homines:
 2 vir cui dedit Deus divitias,
et substantiam, et honorem,
et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat;
nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,
sed homo extraneus vorabit illud:
hoc vanitas et miseria magna est.
 3 Si genuerit quispiam centum liberos,
et vixerit multos annos,
et plures dies ætatis habuerit,
et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,
sepulturaque careat:
de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
 4 Frustra enim venit,
et pergit ad tenebras,
et oblivione delebitur nomen ejus.
 5 Non vidit solem,
neque cognovit distantiam boni et mali.
 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,
et non fuerit perfruitus bonis,
nonne ad unum locum properant omnia?
 7 Omnis labor hominis in ore ejus;
sed anima ejus non implebitur.
 8 Quid habet amplius sapiens a stulto?
et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
 9 Melius est videre quod cupias,
quam desiderare quod nescias.
Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus;
et scitur quod homo sit,
et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
 11 Verba sunt plurima,
multamque in disputando habentia vanitatem.

Liber Ecclesiastes, Caput 7,  versus 1

1 Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit?
Читать далее:Liber Ecclesiastes, Caput 7

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).