Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 33

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. 5 Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. 8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël? 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. 14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. 16 Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. 17 Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. 20 Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius. 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. 25 Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis? 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? 27 Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur. 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt. 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. 33 Et cum venerit quod prædictum est(ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

Prophetia Ezechielis, Caput 34

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus:Hæc dicit Dominus Deus:
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos!
nonne greges a pastoribus pascuntur?
3Lac comedebatis,
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis:
gregem autem meum non pascebatis.
4Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis:
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis:
sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor:
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.
6Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso:
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret:
non erat, inquam, qui requireret.
7Propterea, pastores, audite verbum Domini.
8Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor:
neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos,
et greges meos non pascebant:
9propterea, pastores, audite verbum Domini.
10Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse super pastores:
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos:
et liberabo gregem meum de ore eorum,
et non erit ultra eis in escam.
11Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse requiram oves meas,
et visitabo eas.
12Sicut visitat pastor gregem suum,
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,
sic visitabo oves meas,
et liberabo eas de omnibus locis
in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
13Et educam eas de populis,
et congregabo eas de terris,
et inducam eas in terram suam,
et pascam eas in montibus Israël,
in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
14In pascuis uberrimis pascam eas,
et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum:
ibi requiescent in herbis virentibus,
et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,
dicit Dominus Deus.
16Quod perierat requiram,
et quod abjectum erat reducam,
et quod confractum fuerat alligabo,
et quod infirmum fuerat consolidabo,
et quod pingue et forte custodiam:
et pascam illas in judicio.
17Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego judico inter pecus et pecus,
arietum et hircorum.
18Nonne satis vobis erat pascua bona depasci?
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris:
et cum purissimam aquam biberetis,
reliquam pedibus vestris turbabatis:
19et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur:
et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos:
Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum:
21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,
donec dispergerentur foras,
22salvabo gregem meum,
et non erit ultra in rapinam,
et judicabo inter pecus et pecus.
23Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,
servum meum David:
ipse pascet eas,
et ipse erit eis in pastorem.
24Ego autem Dominus ero eis in Deum,
et servus meus David princeps in medio eorum:
ego Dominus locutus sum.
25Et faciam cum eis pactum pacis,
et cessare faciam bestias pessimas de terra:
et qui habitant in deserto,
securi dormient in saltibus.
26Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,
et deducam imbrem in tempore suo:
pluviæ benedictionis erunt.
27Et dabit lignum agri fructum suum,
et terra dabit germen suum,
et erunt in terra sua absque timore:
et scient quia ego Dominus,
cum contrivero catenas jugi eorum,
et eruero eos de manu imperantium sibi.
28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,
neque bestiæ terræ devorabunt eos:
sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29Et suscitabo eis germen nominatum,
et non erunt ultra imminuti fame in terra,
neque portabunt ultra opprobrium gentium.
30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,
et ipsi populus meus domus Israël,
ait Dominus Deus.
31Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,
homines estis:
et ego Dominus Deus vester,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 35

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir:
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
4Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris:
et scies quia ego Dominus.
5Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ:
6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur:
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.
8Et implebo montes ejus occisorum suorum:
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
9In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuæ non habitabuntur:
et scietis quia ego Dominus Deus.
10Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi:
11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos:
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quæ locutus es de montibus Israël, dicens:
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra:
ego audivi.
14Hæc dicit Dominus Deus:
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam:
15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi:
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis:
et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 36

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices:Montes Israël, audite verbum Domini.
2Hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge,
altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
3propterea vaticinare, et dic:
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum,
et facti in hæreditatem reliquis gentibus,
et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
4propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus,
torrentibus, vallibusque et desertis,
parietinis et urbibus derelictis,
quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
5Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus,
et de Idumæa universa,
quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio,
et toto corde et ex animo,
et ejecerunt eam ut vastarent:
6idcirco vaticinare super humum Israël,
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus:
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7Idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
8Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël:
prope enim est ut veniat.
9Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos:
et arabimini, et accipietis sementem.
10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël:
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11Et replebo vos hominibus et jumentis,
et multiplicabuntur, et crescent:
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio:
et scietis quia ego Dominus.
12Et adducam super vos homines, populum meum Israël,
et hæreditate possidebunt te:
et eris eis in hæreditatem,
et non addes ultra ut absque eis sis.
13Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dicunt de vobis:
Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:
14propterea homines non comedes amplius,
et gentem tuam non necabis ultra,
ait Dominus Deus.
15Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,
et opprobrium populorum nequaquam portabis:
et gentem tuam non amittes amplius,
ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
17Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,
et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis:
juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
18Et effudi indignationem meam super eos
pro sanguine quem fuderunt super terram,
et in idolis suis polluerunt eam.
19Et dispersi eos in gentes,
et ventilati sunt in terras:
juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
20Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt:
et polluerunt nomen sanctum meum,
cum diceretur de eis: Populus Domini iste est,
et de terra ejus egressi sunt.
21Et peperci nomini sancto meo,
quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
22Idcirco dices domui Israël:
Hæc dicit Dominus Deus:
Non propter vos ego faciam, domus Israël,
sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
23Et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes,
quod polluistis in medio earum:
ut sciant gentes quia ego Dominus,
ait Dominus exercituum,
cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24Tollam quippe vos de gentibus,
et congregabo vos de universis terris,
et adducam vos in terram vestram.
25Et effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,
et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26Et dabo vobis cor novum,
et spiritum novum ponam in medio vestri:
et auferam cor lapideum de carne vestra,
et dabo vobis cor carneum.
27Et spiritum meum ponam in medio vestri:
et faciam ut in præceptis meis ambuletis,
et judicia mea custodiatis et operemini.
28Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris:
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum.
29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris:
et vocabo frumentum et multiplicabo illud,
et non imponam vobis famem.
30Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,
studiorumque non bonorum:
et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
32Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis:
confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.
33Hæc dicit Dominus Deus:
In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,
et inhabitari fecero urbes,
et instauravero ruinosa,
34et terra deserta fuerit exculta,
quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
35dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis:
et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
36Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,
quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta:
ego Dominus locutus sim, et fecerim.
37Hæc dicit Dominus Deus:
Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis:
multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38ut gregem sanctum,
ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus:
sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum:
et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 37

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus. 2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. 3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti. 4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. 5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus. 7 Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant. 9 Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. 10 Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
11 Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël. 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus, 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? 19 loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. 20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum. 21 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna, 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea: 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. 26 Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. 27 Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

Prophetia Ezechielis, Caput 38

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. 3 Et dices ad eum:Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
4Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis:
et educam te, et omnem exercitum tuum,
equos et equites vestitos loricis universos,
multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
5Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,
omnes scutati et galeati.
6Gomer et universa agmina ejus,
domus Thogorma, latera aquilonis,
et totum robur ejus, populique multi tecum.
7Præpara et instrue te,
et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te:
et esto eis in præceptum.
8Post dies multos visitaberis:
in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,
et congregata est de populis multis ad montes Israël,
qui fuerunt deserti jugiter:
hæc de populis educta est,
et habitabunt in ea confidenter universi.
9Ascendens autem quasi tempestas venies,
et quasi nubes, ut operias terram:
tu et omnia agmina tua,
et populi multi tecum.
10Hæc dicit Dominus Deus:
In die illa, ascendent sermones super cor tuum,
et cogitabis cogitationem pessimam:
11et dices: Ascendam ad terram absque muro:
veniam ad quiescentes habitantesque secure:
hi omnes habitant sine muro;
vectes et portæ non sunt eis:
12ut diripias spolia, et invadas prædam;
ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,
et super populum qui est congregatus ex gentibus,
qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ.
13Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,
et omnes leones ejus, dicent tibi:
Numquid ad sumenda spolia tu venis?
ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,
ut tollas argentum et aurum,
et auferas supellectilem atque substantiam,
et diripias manubias infinitas.
14Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog:
Hæc dicit Dominus Deus:
Numquid non in die illo,
cum habitaverit populus meus Israël confidenter,
scies?
15Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis,
tu et populi multi tecum,
ascensores equorum universi:
cœtus magnus, et exercitus vehemens.
16Et ascendes super populum meum Israël
quasi nubes, ut operias terram.
In novissimis diebus eris,
et adducam te super terram meam:
ut sciant gentes me
cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog!
17Hæc dicit Dominus Deus:
Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis
in manu servorum meorum prophetarum Israël,
qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,
ut adducerem te super eos.
18Et erit in die illa,
in die adventus Gog super terram Israël,
ait Dominus Deus,
ascendet indignatio mea in furore meo.
19Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,
quia in die illa erit commotio magna super terram Israël:
20et commovebuntur a facie mea pisces maris,
et volucres cæli, et bestiæ agri,
et omne reptile quod movetur super humum,
cunctique homines qui sunt super faciem terræ:
et subvertentur montes, et cadent sepes,
et omnis murus corruet in terram.
21Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,
ait Dominus Deus:
gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22Et judicabo eum peste, et sanguine,
et imbre vehementi, et lapidibus immensis:
ignem et sulphur pluam super eum,
et super exercitum ejus,
et super populos multos qui sunt cum eo.
23Et magnificabor, et sanctificabor,
et notus ero in oculis multarum gentium:
et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 39

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices:Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Gog,
principem capitis Mosoch et Thubal.
2Et circumagam te, et educam te,
et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,
et adducam te super montes Israël.
3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,
et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
4Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,
et populi tui qui sunt tecum:
feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ
dedi te ad devorandum.
5Super faciem agri cades,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus.
6Et immittam ignem in Magog,
et in his qui habitant in insulis confidenter:
et scient quia ego Dominus.
7Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,
et non polluam nomen sanctum meum amplius:
et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
8Ecce venit, et factum est,
ait Dominus Deus:
hæc est dies de qua locutus sum.
9Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,
et succendent et comburent arma,
clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos:
et succendent ea igni septem annis.
10Et non portabunt ligna de regionibus,
neque succident de saltibus:
quoniam arma succendent igni,
et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,
et diripient vastatores suos,
ait Dominus Deus.
11Et erit in die illa:
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,
vallem viatorum ad orientem maris,
quæ obstupescere faciet prætereuntes:
et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,
et vocabitur vallis multitudinis Gog.
12Et sepelient eos domus Israël,
ut mundent terram septem mensibus.
13Sepeliet autem eum omnis populus terræ:
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus.
14Et viros jugiter constituent lustrantes terram,
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,
ut emundent eam:
post menses autem septem quærere incipient.
15Et circuibunt peragrantes terram:
cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,
donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
16Nomen autem civitatis Amona:
et mundabunt terram.
17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus:
Dic omni volucri, et universis avibus,
cunctisque bestiis agri:
Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo vobis,
victimam grandem super montes Israël,
ut comedatis carnem,
et bibatis sanguinem.
18Carnes fortium comedetis,
et sanguinem principum terræ bibetis:
arietum, et agnorum, et hircorum,
taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19Et comedetis adipem in saturitatem,
et bibetis sanguinem in ebrietatem,
de victima quam ego immolabo vobis:
20et saturabimini super mensam meam
de equo, et equite forti,
et de universis viris bellatoribus,
ait Dominus Deus.
21Et ponam gloriam meam in gentibus:
et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,
et manum meam quam posuerim super eos.
22Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,
a die illa et deinceps.
23Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,
eo quod dereliquerint me,
et absconderim faciem meam ab eis,
et tradiderim eos in manus hostium,
et ceciderint in gladio universi.
24Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,
et abscondi faciem meam ab illis.
25Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Nunc reducam captivitatem Jacob,
et miserebor omnis domus Israël,
et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26Et portabunt confusionem suam,
et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter,
neminem formidantes:
27et reduxero eos de populis,
et congregavero de terris inimicorum suorum,
et sanctificatus fuero in eis,
in oculis gentium plurimarum.
28Et scient quia ego Dominus Deus eorum,
eo quod transtulerim eos in nationes,
et congregaverim eos super terram suam,
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,
ait Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 40

1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum. 3 Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus: stabat autem in porta. 4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël. 5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. 6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine. 7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos. 8 Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno. 9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portæ erat intrinsecus. 10 Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. 11 Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum. 12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. 13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium. 14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum. 15 Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos. 16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. 18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius. 19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. 20 Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine. 21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum. 22 Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam. 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
24 Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quæ respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores. 25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum. 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus. 27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. 28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores. 29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos. 30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum: 31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. 32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. 33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. 34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus. 35 Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. 36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. 37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. 39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. 40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ: et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ: 41 quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde: per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant. 42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima. 43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis. 45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. 46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. 48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. 49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus: una hinc, et altera inde.

Prophetia Ezechielis, Caput 41

1 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. 2 Et latitudo portæ decem cubitorum erat: et latera portæ, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum. 3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portæ duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portæ septem cubitorum. 4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum. 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus. 6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quæ ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in cœnaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio: 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus. 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique, 11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu. 12 Et ædificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat ædificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum. 14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum. 15 Et mensus est longitudinem ædificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii. 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestræ clausæ super ostia. 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram. 18 Et fabrefacta cherubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub. 19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu. 20 De terra usque ad superiora portæ, cherubim et palmæ cælatæ erant in pariete templi. 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum. 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram Domino. 23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario. 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. 25 Et cælata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturæ palmarum, sicut in parietibus quoque expressæ erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus. 26 Super quæ fenestræ obliquæ, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.

Prophetia Ezechielis, Caput 42

1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem. 2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, 3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici. 4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem: 5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii. 6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. 7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum: 8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum. 9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori. 10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia. 11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum. 12 Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
13 Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est. 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.
15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum. 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum. 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum. 19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ. 20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.

Prophetia Ezechielis, Caput 43

1 Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem. 2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. 3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam. 4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem. 5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus. 6 Et audivi loquentem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me 7 dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis. 8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea. 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, 11 et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea. 12 Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
13 Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum: in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine: et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altaris. 14 Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius. 15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor. 16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum æquis lateribus. 17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus: et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum: gradus autem ejus versi ad orientem.
18 Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis. 19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato. 20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis. 21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium. 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo. 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum. 24 Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino. 25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent. 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus. 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 44

1 Et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris, quæ respiciebat ad orientem: et erat clausa. 2 Et dixit Dominus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam: eritque clausa 3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam portæ vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur. 4 Et adduxit me per viam portæ aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam. 5 Et dixit ad me Dominus: Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quæ ego loquor ad te de universis cæremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii. 6 Et dices ad exasperantem me domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël: 7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris. 8 Et non servastis præcepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis. 9 Hæc dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum: omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
10 Sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam, 11 erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis. 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam. 13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quæ fecerunt. 14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quæ fient in ea.
15 Sacerdotes autem et Levitæ, filii Sadoc, qui custodierunt cæremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus. 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant cæremonias meas. 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. 18 Vittæ lineæ erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore. 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii: et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis. 20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua. 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius. 22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient. 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis. 24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt. 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quæ alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur. 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei. 27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. 28 Non erit autem eis hæreditas: ego hæreditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël: ego enim possessio eorum. 29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit. 30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuæ. 31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.

Prophetia Ezechielis, Caput 45

1 Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. 2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium: et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. 5 Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël. 7 Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem: longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. 8 De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum. 9 Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis. 11 Ephi et batus æqualia et unius mensuræ erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit æqua libratio eorum. 12 Siclus autem viginti obolos habet: porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
13 Et hæ sunt primitiæ quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. 14 Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. 15 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terræ tenebitur primitiis his principi in Israël. 17 Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
18 Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. 20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo. 21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato. 23 Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. 24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. 25 Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.

Prophetia Ezechielis, Caput 46

1 Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur. 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam. 3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino. 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum, 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt. 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat. 9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur. 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi. 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit. 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud. 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum. 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum. 16 Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie. 17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit. 18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem. 20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus. 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant. 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. 24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

Prophetia Ezechielis, Caput 47

1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris. 2 Et eduxit me per viam portæ aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quæ respiciebat ad orientem: et ecce aquæ redundantes a latere dextro. 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos. 4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua. 5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari. 6 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis. 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte. 8 Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt: et sanabuntur aquæ. 9 Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens. 10 Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ. 11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur. 12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus: per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur: et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
13 Hæc dicit Dominus Deus: Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël: quia Joseph duplicem funiculum habet. 14 Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessionem. 15 Hic est autem terminus terræ: ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada, 16 Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran. 17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci: et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis. 18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem. 19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad meridiem australis. 20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël: 22 et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël. 23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 48

1 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una. 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una. 3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una. 4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una. 5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una. 6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una. 7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiæ quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris: et erit sanctuarium in medio ejus. 9 Primitiæ quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus. 10 Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus. 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt cæremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitæ. 12 Et erunt eis primitiæ de primitiis terræ Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum. 13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium. 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt: neque transferentur primitiæ terræ, quia sanctificatæ sunt Domino.
15 Quinque millia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana: et erit civitas in medio ejus. 16 Et hæ mensuræ ejus: ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia: et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia: et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia. 17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta: et ad meridiem, ducenta quinquaginta: et ad orientem, ducenta quinquaginta: et ad mare, ducenta quinquaginta. 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël. 20 Omnes primitiæ viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus. 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una. 24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. 25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. 26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. 27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. 28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum. 29 Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus.
30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis. 31 Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. 32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portæ tres: porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. 33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una. 34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portæ eorum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. 35 Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).