Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 4,  versae 9-17

9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud. 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud. 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum. 13 Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi: 14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda. 15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. 16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, 17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
Читать далее:Prophetia Ezechielis, Caput 5

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).