Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 6

1 In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,
 2 quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.
 3 Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
 4 Quid faciam tibi, Ephraim?
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
 5 Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.
 6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
 7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:
ibi prævaricati sunt in me.
 8 Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.
 9 Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:
quia scelus operati sunt.
 10 In domo Israël vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.
 11 Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.
Читать далее:Prophetia Osee, Caput 7

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).