Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 8

1 In gutture tuo sit tuba
quasi aquila super domum Domini,
pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,
et legem meam prævaricati sunt.
 2 Me invocabunt: Deus meus,
cognovimus te Israël.
 3 Projecit Israël bonum:
inimicus persequetur eum.
 4 Ipsi regnaverunt, et non ex me;
principes exstiterunt, et non cognovi:
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
 5 Projectus est vitulus tuus, Samaria;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari?
 6 Quia ex Israël et ipse est:
artifex fecit illum, et non est deus;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
 7 Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent:
culmus stans non est in eo;
germen non faciet farinam:
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
 8 Devoratus est Israël;
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
 9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius sibi;
Ephraim munera dederunt amatoribus.
 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc congregabo eos,
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum;
factæ sunt ei aræ in delictum.
 12 Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
 13 Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas:
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum:
ipsi in Ægyptum convertentur.
 14 Et oblitus est Israël factoris sui,
et ædificavit delubra;
et Judas multiplicavit urbes munitas;
et mittam ignem in civitates ejus,
et devorabit ædes illius.
Читать далее:Prophetia Osee, Caput 9

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).