Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 1

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

2Audite, cæli, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est.
Filios enutrivi, et exaltavi;
ipsi autem spreverunt me.
3Cognovit bos possessorem suum,
et asinus præsepe domini sui;
Israël autem me non cognovit,
et populus meus non intellexit.
4Væ genti peccatrici,
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
dereliquerunt Dominum;
blasphemaverunt Sanctum Israël;
abalienati sunt retrorsum.
5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem?
omne caput languidum,
et omne cor mœrens.
6A planta pedis usque ad verticem,
non est in eo sanitas;
vulnus, et livor, et plaga tumens,
non est circumligata, nec curata medicamine,
neque fota oleo.
7Terra vestra deserta;
civitates vestræ succensæ igni:
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea,
et sicut tugurium in cucumerario,
et sicut civitas quæ vastatur.
9Nisi Dominus exercituum
reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus,
et quasi Gomorrha similes essemus.
10Audite verbum Domini,
principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrhæ.
11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?
dicit Dominus.
Plenus sum:
holocausta arietum,
et adipem pinguium,
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,
nolui.
12Cum veniretis ante conspectum meum,
quis quæsivit hæc de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
13Ne offeratis ultra sacrificium frustra:
incensum abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram;
iniqui sunt cœtus vestri.
14Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea:
facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,
et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam:
manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
16Lavamini, mundi estote;
auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis:
quiescite agere perverse,
17discite benefacere;
quærite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam.
18Et venite, et arguite me, dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana alba erunt.
19Si volueritis, et audieritis me,
bona terræ comeditis.
20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est.
21Quomodo facta est meretrix
civitas fidelis, plena judicii?
justitia habitavit in ea,
nunc autem homicidæ.
22Argentum tuum versum est in scoriam;
vinum tuum mistum est aqua.
23Principes tui infideles,
socii furum.
Omnes diligunt munera,
sequuntur retributiones.
Pupillo non judicant,
et causa viduæ non ingreditur ad illos.
24Propter hoc ait Dominus,
Deus exercituum, Fortis Israël:
Heu! consolabor super hostibus meis,
et vindicabor de inimicis meis.
25Et convertam manum meam ad te,
et excoquam ad puram scoriam tuam,
et auferam omne stannum tuum.
26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post hæc vocaberis civitas justi,
urbs fidelis.
27Sion in judicio redimetur,
et reducent eam in justitia.
28Et conteret scelestos, et peccatores simul;
et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
29Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,
et erubescetis super hortis quos elegeratis,
30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua.
31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,
et opus vestrum quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul,
et non erit qui extinguat.

Liber Isaiae, Caput 2

1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2Et erit in novissimis diebus:
præparatus mons domus Domini
in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes,
3et ibunt populi multi, et dicent:
Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob;
et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis ejus,
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Jerusalem.
4Et judicabit gentes,
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad prælium.
5Domus Jacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
6Projecisti enim populum tuum,
domum Jacob,
quia repleti sunt ut olim,
et augeres habuerunt ut Philisthiim,
et pueris alienis adhæserunt.
7Repleta est terra argento et auro,
et non est finis thesaurorum ejus.
8Et repleta est terra ejus equis,
et innumerabiles quadrigæ ejus.
Et repleta est terra ejus idolis;
opus manuum suarum adoraverunt,
quod fecerunt digiti eorum.
9Et incurvavit se homo,
et humiliatus est vir;
ne ergo dimittas eis.
10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo
a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11Oculi sublimes hominis humiliati sunt,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus
in die illa.
12Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum, et excelsum,
et super omnem arrogantem,
et humiliabitur;
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,
et super omnes quercus Basan,
14et super omnes montes excelsos,
et super omnes colles elevatos,
15et super omnem turrim excelsam,
et super omnem murum munitum,
16et super omnes naves Tharsis,
et super omne quod visu pulchrum est,
17et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum,
et elevabitur Dominus solus
in die illa;
18et idola penitus conterentur;
19et introibunt in speluncas petrarum,
et in voragines terræ,
a facie formidinis Domini
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
20In die illa projiciet homo
idola argenti sui, et simulacra auri sui,
quæ fecerat sibi ut adoraret,
talpas et vespertiliones.
21Et ingreditur scissuras petrarum
et in cavernas saxorum,
a facie formidinis Domini,
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
22Quiescite ergo ab homine,
cujus spiritus in naribus ejus est,
quia excelsus reputatus est ipse.

Liber Isaiae, Caput 3

1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Jerusalem et a Juda
validum et fortem,
omne robur panis, et omne robor aquæ;
 2 fortem, et virum bellatorem,
judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
 4 Et dabo pueros principes eorum,
et effeminati dominabuntur eis;
 5 et irruet populus, vir ad virum,
et unusquisque ad proximum suum;
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
 6 Apprehendet enim vir fratrem suum,
domesticum patris sui:
Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem hæc sub manu tua.
 7 Respondebit in die illa, dicens:
Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum:
nolite constituere me principem populi.
 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos majestatis ejus.
 9 Agnitio vultus eorum respondit eis;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
 10 Dicite justo quoniam bene,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
 11 Væ impio in malum!
retributio enim manuum ejus fiet ei.
 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatæ sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
 13 Stat ad judicandum Dominus,
et stat ad judicandos populos.
 14 Dominus ad judicium veniet
cum senibus populi sui, et principibus ejus;
vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domo vestra.
 15 Quare atteritis populum meum,
et facies pauperum commolitis?
dicit Dominus Deus exercituum.
16Et dixit Dominus:
Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,
et ambulaverunt extento collo,
et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito gradu incedebant;
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crinem earum nudabit.
18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19et lunulas, et torques,
et monilia, et armillas, et mitras,
20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures,
21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22et mutatoria, et palliola,
et linteamina, et acus,
23et specula, et sindones,
et vittas, et theristra.
24Et erit pro suavi odore fœtor,
et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium.
25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in prælio.
26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,
et desolata in terra sedebit.

Liber Isaiae, Caput 4

1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes:
Panem nostrum comedemus,
et vestimentis nostris operiemur:
tantummodo invocetur nomen tuum super nos;
aufer opprobrium nostrum.
2In die illa,
erit germen Domini in magnificentia et gloria,
et fructus terræ sublimis, et exsultatio
his qui salvati fuerint de Israël.
3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Jerusalem,
Sanctus vocabitur,
omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,
et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus,
in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion,
et ubi invocatus est,
nubem per diem et fumum,
et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio.
6Et tabernaculum erit in umbraculum,
diei ab æstu,
et in securitatem et absconsionem
a turbine et a pluvia.

Liber Isaiae, Caput 5

1 Cantabo dilecto meo
canticum patruelis mei vineæ suæ.
Vinea facta est dilecto meo
in cornu filio olei.
 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,
et plantavit eam electam;
et ædificavit turrim in medio ejus,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas,
et fecit labruscas.
 3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem
et viri Juda,
judicate inter me
et vineam meam.
 4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,
et non feci ei?
an quod exspectavi ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
 5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineæ meæ:
auferam sepem ejus,
et erit in direptionem;
diruam maceriam ejus,
et erit in conculcationem.
 6 Et ponam eam desertam;
non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spinæ,
et nubibus mandabo
ne pluant super eam imbrem.
 7 Vinea enim Domini exercituum
domus Israël est;
et vir Juda
germen ejus delectabile:
et exspectavi ut faceret judicium,
et ecce iniquitas;
et justitiam, et ecce clamor.
8Væ qui conjungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli
in medio terræ?
9In auribus meis sunt hæc,
dicit Dominus exercituum;
nisi domus multæ desertæ fuerint,
grandes et pulchræ, absque habitatore.
10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
11Væ qui consurgitis mane
ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam,
ut vino æstuetis!
12Cithara, et lyra, et tympanum,
et tibia, et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum ejus consideratis.
13Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles ejus interierunt fame,
et multitudo ejus siti exaruit.
14Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17Et pascentur agni juxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
18Væ qui trahitis iniquitatem
in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum!
19qui dicitis: Festinet,
et cito veniat opus ejus, ut videamus;
et appropiet, et veniat
consilium sancti Israël,
et sciemus illud!
20Væ qui dicitis malum bonum,
et bonum malum;
ponentes tenebras lucem,
et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum!
21Væ qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
22Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23qui justificatis impium pro muneribus,
et justitiam justi aufertis ab eo!
24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammæ exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abjecerunt enim legem Domini exercituum,
et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
25Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum:
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est adversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
26Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terræ:
et ecce festinus velociter veniet.
27Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum ejus,
nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.
Ungulæ equorum ejus ut silex,
et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
29Rugitus ejus ut leonis;
rugiet ut catuli leonum:
et frendet, et tenebit prædam,
et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:
aspiciemus in terram,
et ecce tenebræ tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine ejus.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).