Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 28

1 Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,
et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,
qui erant in vertice vallis pinguissimæ,
errantes a vino.
 2 Ecce validus et fortis Dominus
sicut impetus grandinis; turbo confringens,
sicut impetus aquarum multarum inundantium
et emissarum super terram spatiosam.
 3 Pedibus conculcabitur
corona superbiæ ebriorum Ephraim.
 4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,
qui est super verticem vallis pinguium,
quasi temporaneum ante maturitatem autumni,
quod, cum aspexerit videns,
statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
 5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,
et sertum exsultationis residuo populi sui;
 6 et spiritus judicii sedenti super judicium,
et fortitudo revertentibus de bello ad portam.
7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt;
sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate;
absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,
nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
8Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,
ita ut non esset ultra locus.
9Quem docebit scientiam?
et quem intelligere faciet auditum?
Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus.
10Quia manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi.
11In loquela enim labii,
et lingua altera
loquetur ad populum istum.
12Cui dixit: Hæc est requies mea,
reficite lassum;
et hoc est meum refrigerium:
et noluerunt audire.
13Et erit eis verbum Domini:
Manda, remanda; manda, remanda;
exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta;
modicum ibi, modicum ibi;
ut vadant, et cadant retrorsum,
et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
14Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,
qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte,
et cum inferno fecimus pactum:
flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos
quia posuimus mendacium spem nostram,
et mendacio protecti sumus.
16Idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,
lapidem probatum,
angularem, pretiosum, in fundamento fundatum;
qui crediderit, non festinet.
17Et ponam in pondere judicium,
et justitiam in mensura;
et subvertet grando spem mendacii,
et protectionem aquæ inundabunt.
18Et delebitur fœdus vestrum cum morte,
et pactum vestrum cum inferno non stabit:
flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
19Quandocumque pertransierit, tollet vos,
quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte;
et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
20Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat;
et pallium breve utrumque operire non potest.
21Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus;
sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,
ut faciat opus suum, alienum opus ejus:
ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
22Et nunc nolite illudere,
ne forte constringantur vincula vestra;
consummationem enim et abbreviationem audivi
a Domino Deo exercituum, super universam terram.
23Auribus percipite, et audite vocem meam:
attendite, et audite eloquium meum.
24Numquid tota die arabit arans ut serat?
proscindet et sarriet humum suam?
25Nonne cum adæquaverit faciem ejus,
seret gith et cyminum sparget?
et ponet triticum per ordinem, et hordeum,
et milium, et viciam in finibus suis?
26Et erudiet illum in judicio;
Deus suus docebit illum.
27Non enim in serris triturabitur gith,
nec rota plaustri super cyminum circuibit;
sed in virga excutietur gith,
et cyminum in baculo.
28Panis autem comminuetur;
verum non in perpetuum triturans triturabit illum,
neque vexabit eum rota plaustri,
neque ungulis suis comminuet eum.
29Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,
ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

Liber Isaiae, Caput 29

1 Væ Ariel, Ariel
civitas, quam expugnavit David!
additus est annus ad annum:
solemnitates evolutæ sunt.
 2 Et circumvallabo Ariel,
et erit tristis et mœrens,
et erit mihi quasi Ariel.
 3 Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo,
et jaciam contra te aggerem,
et munimenta ponam in obsidionem tuam.
 4 Humiliaberis, de terra loqueris,
et de humo audietur eloquium tuum;
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.
 5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,
et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;
 6 eritque repente confestim.
A Domino exercituum visitabitur
in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna
turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
 7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ
multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,
et omnes qui militaverunt, et obsederunt,
et prævaluerunt adversus eam.
 8 Et sicut somniat esuriens, et comedit,
cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus;
et sicut somniat sitiens et bibit,
et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,
et anima ejus vacua est:
sic erit multitudo omnium gentium
quæ dimicaverunt contra montem Sion.
 9 Obstupescite et admiramini;
fluctuate et vacillate;
inebriamini, et non a vino;
movemini, et non ab ebrietate.
 10 Quoniam miscuit vobis Dominus
spiritum soporis; claudet oculos vestros:
prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
 11 Et erit vobis visio omnium
sicut verba libri signati,
quem cum dederint scienti litteras,
dicent: Lege istum:
et respondebit: Non possum, signatus est enim.
 12 Et dabitur liber nescienti litteras,
diceturque ei: Lege;
et respondebit: Nescio litteras.
 13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo,
et labiis suis glorificat me,
cor autem ejus longe est a me,
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam
populo huic miraculo grandi et stupendo;
peribit enim sapientia a sapientibus ejus,
et intellectus prudentium ejus abscondetur.
 15 Væ qui profundi estis corde,
ut a Domino abscondatis consilium;
quorum sunt in tenebris opera,
et dicunt: Quis videt nos?
et quis novit nos?
 16 Perversa est hæc vestra cogitatio;
quasi si lutum contra figulum cogitet,
et dicat opus factori suo: Non fecisti me;
et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.
 17 Nonne adhuc in modico et in brevi
convertetur Libanus in carmel,
et carmel in saltum reputabitur?
 18 Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
 19 Et addent mites in Domino lætitiam,
et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;
 20 quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
 21 qui peccare faciebant homines in verbo,
et arguentem in porta supplantabant,
et declinaverunt frustra a justo.
 22 Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,
qui redemit Abraham:
Non modo confundetur Jacob,
nec modo vultus ejus erubescet;
 23 sed cum viderit filios suos,
opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum,
et sanctificabunt Sanctum Jacob,
et Deum Israël prædicabunt;
 24 et scient errantes spiritu intellectum,
et mussitatores discent legem.

Liber Isaiae, Caput 30

1 Væ filii desertores, dicit Dominus,
ut faceretis consilium, et non ex me,
et ordiremini telam, et non per spiritum meum,
ut adderetis peccatum super peccatum;
 2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis,
et habentes fiduciam in umbra Ægypti!
 3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem,
et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
 4 Erant enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
 5 Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit:
non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem,
sed in confusionem et in opprobrium.
 6 Onus jumentorum austri.In terra tribulationis et angustiæ
leæna, et leo ex eis,
vipera et regulus volans;
portantes super humeros jumentorum divitias suas,
et super gibbum camelorum thesauros suos,
ad populum qui eis prodesse non poterit.
7Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur.
Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
8Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in æternum.
9Populus enim ad iracundiam provocans est:
et filii mendaces,
filii nolentes
audire legem Dei;
10qui dicunt videntibus: Nolite videre,
et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt;
loquimini nobis placentia:
videte nobis errores.
11Auferte a me viam;
declinate a me semitam;
cesset a facie nostra
Sanctus Israël.
12Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc,
et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo;
13propterea erit vobis iniquitas hæc
sicut interruptio cadens,
et requisita in muro excelso,
quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli
contritione pervalida,
et non invenietur de fragmentis ejus testa
in qua portetur igniculus de incendio,
aut hauriatur parum aquæ de fovea.
15Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël:
Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra.
Et noluistis,
16et dixistis: Nequaquam,
sed ad equos fugiemus:
ideo fugietis;
et: Super veloces ascendemus:
ideo velociores erunt qui persequentur vos.
17Mille homines a facie terroris unius;
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini
quasi malus navis in vertice montis,
et quasi signum super collem.
18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus:
beati omnes qui exspectant eum!
19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem:
plorans nequaquam plorabis:
miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui:
statim ut audierit, respondebit tibi.
20Et dabit vobis Dominus
panem arctum, et aquam brevem;
et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum;
et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:
Hæc est via; ambulate in ea,
et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,
et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.
Egredere, dices ei.
23Et dabitur pluvia semini tuo,
ubicumque seminaveris in terra,
et panis frugum terræ
erit uberrimus et pinguis;
pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
24et tauri tui, et pulli asinorum,
qui operantur terram,
commistum migma comedent
sicut in area ventilatum est.
25Et erunt super omnem montem excelsum,
et super omnem collem elevatum,
rivi currentium aquarum,
in die interfectionis multorum,
cum ceciderint turres:
26et erit lux lunæ sicut lux solis,
et lux solis erit septempliciter
sicut lux septem dierum,
in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,
et percussuram plagæ ejus sanaverit.
27Ecce nomen Domini venit de longinquo,
ardens furor ejus, et gravis ad portandum;
labia ejus repleta sunt indignatione,
et lingua ejus quasi ignis devorans.
28Spiritus ejus velut torrens
inundans usque ad medium colli,
ad perdendas gentes in nihilum,
et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
29Canticum erit vobis
sicut nox sanctificatæ solemnitatis,
et lætitia cordis
sicut qui pergit cum tibia,
ut intret in montem Domini
ad Fortem Israël.
30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ,
et terrorem brachii sui ostendet
in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis:
allidet in turbine, et in lapide grandinis.
31A voce enim Domini pavebit Assur
virga percussus.
32Et erit transitus virgæ fundatus,
quam requiescere faciet Dominus super eum
in tympanis et citharis;
et in bellis præcipuis expugnabit eos.
33Præparata est enim ab heri Topheth,
a rege præparata,
profunda, et dilatata.
Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa;
flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.

Liber Isaiae, Caput 31

1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,
in equis sperantes,
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt;
et super equitibus, quia prævalidi nimis;
et non sunt confisi super Sanctum Israël,
et Dominum non requisierunt!
 2 Ipse autem sapiens adduxit malum,
et verba sua non abstulit;
et consurget contra domum pessimorum,
et contra auxilium operantium iniquitatem.
 3 Ægyptus homo, et non deus;
et equi eorum caro, et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
 4 Quia hæc dicit Dominus ad me:
Quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super prædam suam;
et cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit,
et a multitudine eorum non pavebit:
sic descendet Dominus exercituum ut prælietur
super montem Sion et super collem ejus.
 5 Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,
protegens et liberans, transiens et salvans.
 6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,
filii Israël.
 7 In die enim illa abjiciet vir
idola argenti sui, et idola auri sui,
quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
 8 Et cadet Assur in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum:
et fugiet non a facie gladii,
et juvenes ejus vectigales erunt.
 9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,
et pavebunt fugientes principes ejus,
dixit Dominus: cujus ignis est in Sion
et caminus ejus in Jerusalem.

Liber Isaiae, Caput 32

1 Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.
 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.
 3 Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
 4 Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major;
 6 stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.
 7 Fraudulenti vasa pessima sunt;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.
 8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.
9Mulieres opulentæ, surgite,
et audite vocem meam;
filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.
10Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
11Obstupescite, opulentæ;
conturbamini, confidentes:
exuite vos et confundimini;
accingite lumbos vestros.
12Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
13Super humum populi mei
spinæ et vepres ascendent:
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exultantis!
14Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebræ et palpatio
factæ sunt super speluncas usque in æternum;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.
15Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.
16Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.
17Et erit opus justitiæ pax,
et cultus justitiæ silentium,
et securitas usque in sempiternum.
18Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciæ,
et in requie opulenta.
19Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.
20Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 33

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).