Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 37,  versae 23-38

23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti?
et super quem exaltasti vocem,
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
ad Sanctum Israël.
24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,
et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium juga Libani;
et succidam excelsa cedrorum ejus,
et electas abietes illius,
et introibo altitudinem summitatis ejus,
saltum Carmeli ejus.
25Ego fodi, et bibi aquam,
et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos aggerum.
26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei?
Ex diebus antiquis ego plasmavi illud;
et nunc adduxi,
et factum est in eradicationem collium compugnantium,
et civitatum munitarum.
27Habitatores earum breviata manu
contremuerunt, et confusi sunt.
Facti sunt sicut fœnum agri,
et gramen pascuæ,
et herba tectorum,
quæ exaruit antequam maturesceret.
28Habitationem tuam, et egressum tuum,
et introitum tuum cognovi,
et insaniam tuam contra me.
29Cum fureres adversum me,
superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam ergo circulum in naribus tuis,
et frenum in labiis tuis,
et reducam te in viam
per quem venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. 31 Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum: 32 quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud. 33 Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum:Non intrabit civitatem hanc,
et non jaciet ibi sagittam,
et non occupabit eam clypeus,
et non mittet in circuitu ejus aggerem.
34In via qua venit, per eam revertetur,
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me, et propter David, servum meum.
 
36 Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum. 37 Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. 38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
Читать далее:Liber Isaiae, Caput 38

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).