Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 55

1 Omnes sitientes, venite ad aquas,
et qui non habetis argentum,
properate, emite, et comedite:
venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione
vinum et lac.
 2 Quare appenditis argentum non in panibus,
et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
et delectabitur in crassitudine anima vestra.
 3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me;
audite, et vivet anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
 4 Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac præceptorem gentibus.
 5 Ecce gentem quam nesciebas vocabis,
et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,
propter Dominum Deum tuum,
et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
 6 Quærite Dominum dum inveniri potest;
invocate eum dum prope est.
 7 Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas,
et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus;
et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
 8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,
neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
 9 Quia sicut exaltantur cæli a terra,
sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,
et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
 10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo,
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam,
et germinare eam facit,
et dat semen serenti,
et panem comedenti:
 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quæcumque volui,
et prosperabitur in his ad quæ misi illud.
 12 Quia in lætitia egrediemini,
et in pace deducemini;
montes et colles cantabunt coram vobis laudem,
et omnia ligna regionis plaudent manu.
 13 Pro saliunca ascendet abies,
et pro urtica crescet myrtus;
et erit Dominus nominatus
in signum æternum quod non auferetur.

Liber Isaiae, Caput 56

1 Hæc dicit Dominus:
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.
 2 Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.
 3 Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens:
Separatione dividet me Dominus a populo suo;
et non dicat eunuchus:
Ecce ego lignum aridum.
 4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis:
Qui custodierint sabbata mea,
et elegerint quæ ego volui,
et tenuerint fœdus meum,
 5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum, et nomen
melius a filiis et filiabus:
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.
 6 Et filios advenæ, qui adhærent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem fœdus meum;
 7 adducam eos in montem sanctum meum,
et lætificabo eos in domo orationis meæ;
holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis vocabitur
cunctis populis.
 8 Ait Dominus Deus,
qui congregat dispersos Israël:
Adhuc congregabo ad eum
congregatos ejus.
9Omnes bestiæ agri,
venite ad devorandum,
universæ bestiæ saltus.
10Speculatores ejus cæci omnes;
nescierunt universi:
canes muti non valentes latrare,
videntes vana, dormientes,
et amantes somnia.
11Et canes imprudentissimi
nescierunt saturitatem;
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam:
omnes in viam suam declinaverunt;
unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
12Venite, sumamus vinum,
et impleamur ebrietate;
et erit sicut hodie, sic et cras,
et multo amplius.

Liber Isaiae, Caput 57

1 Justus perit,
et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiæ colliguntur,
quia non est qui intelligat:
a facie enim malitiæ collectus est justus.
 2 Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.
 3 Vos autem accedite huc,
filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariæ.
 4 Super quem lusistis?
super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti,
semen mendax,
 5 qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?
 6 In partibus torrentis pars tua;
hæc est sors tua:
et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?
 7 Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti
ut immolares hostias.
 8 Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia juxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis fœdus;
dilexisti stratum eorum
manu aperta.
 9 Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.
 10 In multitudine viæ tuæ laborasti;
non dixisti: Quiescam.
Vitam manus tuæ invenisti;
propterea non rogasti.
 11 Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.
 12 Ego annuntiabo justitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.
 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus,
tollet aura.
14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita,
auferte offendicula de via populi mei.
15Quia hæc dicit Excelsus,
et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus:
in excelso et in sancto habitans,
et cum contrito et humili spiritu:
ut vivificet spiritum humilium,
et vivificet cor contritorum.
16Non enim in sempiternum litigabo,
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea egredietur,
et flatus ego faciam.
17Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.
Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.
18Vias ejus vidi, et sanavi eum;
et reduxi eum, et reddidi consolationes
ipsi, et lugentibus ejus.
19Creavi fructum labiorum pacem;
pacem ei qui longe est et qui prope,
dixit Dominus, et sanavi eum.
20Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

Liber Isaiae, Caput 58

1 Clama, ne cesses,
quasi tuba exalta vocem tuam,
et annuntia populo meo scelera eorum,
et domui Jacob peccata eorum.
 2 Me etenim de die in diem quærunt,
et scire vias meas volunt,
quasi gens quæ justitiam fecerit,
et judicium Dei sui non dereliquerit.
Rogant me judicia justitiæ;
appropinquare Deo volunt.
 3 Quare jejunavimus, et non aspexisti;
humiliavimus animas nostras, et nescisti?
Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,
et omnes debitores vestros repetitis.
 4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,
et percutitis pugno impie.
Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,
ut audiatur in excelso clamor vester.
 5 Numquid tale est jejunium quod elegi,
per diem affligere hominem animam suam?
numquid contorquere quasi circulum caput suum,
et saccum et cinerem sternere?
numquid istud vocabis jejunium,
et diem acceptabilem Domino?
6Nonne hoc est magis jejunium quod elegi?
Dissolve colligationes impietatis,
solve fasciculos deprimentes,
dimitte eos qui confracti sunt liberos,
et omne onus dirumpe;
7frange esurienti panem tuum,
et egenos vagosque induc in domum tuam;
cum videris nudum, operi eum,
et carnem tuam ne despexeris.
8Tunc erumpet quasi mane lumen tuum;
et sanitas tua citius orietur,
et anteibit faciem tuam justitia tua,
et gloria Domini colliget te.
9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;
clamabis, et dicet: Ecce adsum.
Si abstuleris de medio tui catenam,
et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
10cum effuderis esurienti animam tuam,
et animam afflictam repleveris,
orietur in tenebris lux tua,
et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.
11Et requiem tibi dabit Dominus semper,
et implebit splendoribus animam tuam,
et ossa tua liberabit;
et eris quasi hortus irriguus,
et sicut fons aquarum
cujus non deficient aquæ.
12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,
fundamenta generationis et generationis suscitabis;
et vocaberis ædificator sepium,
avertens semitas in quietem.
13Si averteris a sabbato pedem tuum
facere voluntatem tuam in die sancto meo,
et vocaveris sabbatum delicatum,
et sanctum Domini gloriosum,
et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,
et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:
14tunc delectaberis super Domino,
et sustollam te super altitudines terræ,
et cibabo te hæreditate Jacob patris tui:
os enim Domini locutum est.

Liber Isaiae, Caput 59

1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,
neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
 2 Sed iniquitates vestræ diviserunt
inter vos et Deum vestrum;
et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,
ne exaudiret.
 3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
 4 Non est qui invocet justitiam,
neque est qui judicet vere:
sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;
conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
 5 Ova aspidum ruperunt,
et telas araneæ texuerunt.
Qui comederit de ovis eorum, morietur;
et quod confotum est, erumpet in regulum.
 6 Telæ eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis;
opera eorum opera inutilia,
et opus iniquitatis in manibus eorum.
 7 Pedes eorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem innocentem;
cogitationes eorum cogitationes inutiles:
vastitas et contritio in viis eorum.
 8 Viam pacis nescierunt,
et non est judicium in gressibus eorum;
semitæ eorum incurvatæ sunt eis:
omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
 9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis,
et non apprehendet nos justitia.
Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ;
splendorem, et in tenebris ambulavimus.
 10 Palpavimus sicut cæci parietem,
et quasi absque oculis attrectavimus:
impegimus meridie quasi in tenebris;
in caliginosis quasi mortui.
 11 Rugiemus quasi ursi omnes,
et quasi columbæ meditantes gememus:
exspectavimus judicium, et non est;
salutem, et elongata est a nobis.
 12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,
et peccata nostra responderunt nobis,
quia scelera nostra nobiscum
et iniquitates nostras cognovimus.
 13 Peccare et mentiri contra Dominum,
et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,
ut loqueremur calumniam et transgressionem;
concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
 14 Et conversum est retrorsum judicium,
et justitia longe stetit,
quia corruit in platea veritas,
et æquitas non potuit ingredi.
 15 Et facta est veritas in oblivionem,
et qui recessit a malo, prædæ patuit.
Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,
quia non est judicium.
 16 Et vidit quia non est vir,
et aporiatus est, quia non est qui occurrat;
et salvavit sibi brachium suum,
et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
 17 Indutus est justitia ut lorica,
et galea salutis in capite ejus;
indutus est vestimentis ultionis,
et opertus est quasi pallio zeli:
 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem
indignationis hostibus suis,
et vicissitudinem inimicis suis;
insulis vicem reddet.
 19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini,
et qui ab ortu solis gloriam ejus,
cum venerit quasi fluvius violentus
quem spiritus Domini cogit;
 20 et venerit Sion redemptor,
et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob,
dicit Dominus.
 21 Hoc fœdus meum cum eis,
dicit Dominus:
spiritus meus qui est in te,
et verba mea quæ posui in ore tuo,
non recedent de ore tuo,
et de ore seminis tui,
et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus,
amodo et usque in sempiternum.

Liber Isaiae, Caput 60

1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
 2 Quia ecce tenebræ operient terram,
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria ejus in te videbitur.
 3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe venient
et filiæ tuæ de latere surgent.
 5 Tunc videbis, et afflues;
mirabitur et dilatabitur cor tuum:
quando conversa fuerit ad te multitudo maris;
fortitudo gentium venerit tibi.
 6 Inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.
 7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi;
arietes Nabaioth ministrabunt tibi:
offerentur super placabili altari meo,
et domum majestatis meæ glorificabo.
 8 Qui sunt isti qui ut nubes volant,
et quasi columbæ ad fenestras suas?
 9 Me enim insulæ exspectant,
et naves maris in principio,
ut adducam filios tuos de longe;
argentum eorum, et aurum eorum cum eis,
nomini Domini Dei tui,
et Sancto Israël, quia glorificavit te.
 10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,
et reges eorum ministrabunt tibi;
in indignatione enim mea percussi te,
et in reconciliatione mea misertus sum tui.
 11 Et aperientur portæ tuæ jugiter;
die ac nocte non claudentur,
ut afferatur ad te fortitudo gentium,
et reges earum adducantur.
 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,
et gentes solitudine vastabuntur.
 13 Gloria Libani ad te veniet,
abies, et buxus, et pinus simul
ad ornandum locum sanctificationis meæ;
et locum pedum meorum glorificabo.
 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,
et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi:
et vocabunt te civitatem Domini,
Sion Sancti Israël.
 15 Pro eo quod fuisti derelicta
et odio habita,
et non erat qui per te transiret:
ponam te in superbiam sæculorum,
gaudium in generationem et generationem:
 16 et suges lac gentium,
et mamilla regum lactaberis;
et scies quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus, Fortis Jacob.
 17 Pro ære afferam aurum,
et pro ferro afferam argentum,
et pro lignis æs,
et pro lapidibus ferrum:
et ponam visitationem tuam pacem,
et præpositos tuos justitiam.
 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua;
vastitas et contritio in terminis tuis:
et occupabit salus muros tuos,
et portas tuas laudatio.
 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,
nec splendor lunæ illuminabit te:
sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et Deus tuus in gloriam tuam.
 20 Non occidet ultra sol tuus,
et luna tua non minuetur,
quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et complebuntur dies luctus tui.
 21 Populus autem tuus omnes justi;
in perpetuum hæreditabunt terram:
germen plantationis meæ,
opus manus meæ ad glorificandum.
 22 Minimus erit in mille,
et parvulus in gentem fortissimam.
Ego Dominus in tempore ejus
subito faciam istud.

Liber Isaiae, Caput 61

1 Spiritus Domini super me,
eo quod unxerit Dominus me;
ad annuntiandum mansuetis misit me,
ut mederer contritis corde,
et prædicarem captivis indulgentiam,
et clausis apertionem;
 2 ut prædicarem annum placabilem Domino,
et diem ultionis Deo nostro;
ut consolarer omnes lugentes,
 3 ut ponerem lugentibus Sion,
et darem eis coronam pro cinere,
oleum gaudii pro luctu,
pallium laudis pro spiritu mœroris;
et vocabuntur in ea fortes justitiæ,
plantatio Domini ad glorificandum.
 4 Et ædificabunt deserta a sæculo,
et ruinas antiquas erigent,
et instaurabunt civitates desertas,
dissipatas in generationem et generationem.
 5 Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra,
et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.
 6 Vos autem sacerdotes Domini vocabimini:
Ministri Dei nostri, dicetur vobis,
fortitudinem gentium comedetis,
et in gloria earum superbietis.
 7 Pro confusione vestra duplici et rubore,
laudabunt partem suam;
propter hoc in terra sua duplicia possidebunt,
lætitia sempiterna erit eis.
 8 Quia ego Dominus diligens judicium,
et odio habens rapinam in holocausto;
et dabo opus eorum in veritate,
et fœdus perpetuum feriam eis.
 9 Et scient in gentibus semen eorum,
et germen eorum in medio populorum;
omnes qui viderint eos cognoscent illos,
quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
 10 Gaudens gaudebo in Domino,
et exsultabit anima mea in Deo meo,
quia induit me vestimentis salutis,
et indumento justitiæ circumdedit me,
quasi sponsum decoratum corona,
et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
 11 Sicut enim terra profert germen suum,
et sicut hortus semen suum germinat,
sic Dominus Deus germinabit justitiam
et laudem coram universis gentibus.

Liber Isaiae, Caput 62

1 Propter Sion non tacebo,
et propter Jerusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor justus ejus,
et salvator ejus ut lampas accendatur.
 2 Et videbunt gentes justum tuum,
et cuncti reges inclytum tuum;
et vocabitur tibi nomen novum,
quod os Domini nominabit.
 3 Et eris corona gloriæ in manu Domini,
et diadema regni in manu Dei tui.
 4 Non vocaberis ultra Derelicta,
et terra tua non vocabitur amplius Desolata;
sed vocaberis, Voluntas mea in ea,
et terra tua Inhabitata,
quia complacuit Domino in te,
et terra tua inhabitabitur.
 5 Habitabit enim juvenis cum virgine,
et habitabunt in te filii tui;
et gaudebit sponsus super sponsam,
et gaudebit super te Deus tuus.
 6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes;
tota die et tota nocte
in perpetuum non tacebunt.
Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
 7 et ne detis silentium ei,
donec stabiliat et donec ponat Jerusalem
laudem in terra.
 8 Juravit Dominus in dextera sua,
et in brachio fortitudinis suæ:
Si dedero triticum tuum ultra
cibum inimicis tuis;
et si biberint filii alieni vinum tuum
in quo laborasti.
 9 Quia qui congregant illud, comedent,
et laudabunt Dominum;
et qui comportant illud, bibent
in atriis sanctis meis.
 10 Transite, transite per portas,
præparate viam populo:
planum facite iter, eligite lapides,
et elevate signum ad populos.
 11 Ecce Dominus auditum fecit
in extremis terræ:
Dicite filiæ Sion:
Ecce Salvator tuus venit;
ecce merces ejus cum eo,
et opus ejus coram illo.
 12 Et vocabunt eos, Populus sanctus,
redempti a Domino;
tu autem vocaberis, Quæsita civitas,
et non Derelicta.

Liber Isaiae, Caput 63

1 Quis est iste, qui venit de Edom,
tinctis vestibus de Bosra?
iste formosus in stola sua,
gradiens in multitudine fortitudinis suæ?
Ego qui loquor justitiam,
et propugnator sum ad salvandum.
 2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,
et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
 3 Torcular calcavi solus,
et de gentibus non est vir mecum;
calcavi eos in furore meo,
et conculcavi eos in ira mea:
et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,
et omnia indumenta mea inquinavi.
 4 Dies enim ultionis in corde meo;
annus redemptionis meæ venit.
 5 Circumspexi, et non erat auxiliator;
quæsivi, et non fuit qui adjuvaret:
et salvavit mihi brachium meum,
et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
 6 Et conculcavi populos in furore meo,
et inebriavi eos in indignatione mea,
et detraxi in terram virtutem eorum.
7Miserationum Domini recordabor;
laudem Domini
super omnibus quæ reddidit nobis Dominus,
et super multitudinem bonorum domui Israël,
quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam,
et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
8Et dixit: Verumtamen populus meus est,
filii non negantes;
et factus est eis salvator.
9In omni tribulatione eorum non est tribulatus,
et angelus faciei ejus salvavit eos:
in dilectione sua et in indulgentia sua
ipse redemit eos,
et portavit eos, et elevavit eos
cunctis diebus sæculi.
10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,
et afflixerunt spiritum Sancti ejus:
et conversus est eis in inimicum,
et ipse debellavit eos.
11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui.
Ubi est qui eduxit eos de mari
cum pastoribus gregis sui?
Ubi est qui posuit in medio ejus
spiritum Sancti sui;
12qui eduxit ad dexteram Moysen,
brachio majestatis suæ;
qui scidit aquas ante eos,
ut faceret sibi nomen sempiternum;
13qui eduxit eos per abyssos,
quasi equum in deserto
non impingentem?
14Quasi animal in campo descendens,
spiritus Domini ductor ejus fuit.
Sic adduxisti populum tuum,
ut faceres tibi nomen gloriæ.
15Attende de cælo, et vide
de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ.
Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,
multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum?
Super me continuerunt se.
16Tu enim pater noster:
et Abraham nescivit nos,
et Israël ignoravit nos:
tu, Domine, pater noster,
redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis;
indurasti cor nostrum ne timeremus te?
Convertere propter servos tuos,
tribus hæreditatis tuæ.
18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum:
hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,
neque invocaretur nomen tuum super nos.

Liber Isaiae, Caput 64

1 Utinam dirumperes cælos, et descenderes;
a facie tua montes defluerent;
 2 sicut exustio ignis tabescerent,
aquæ arderent igni:
ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis;
a facie tua gentes turbarentur.
 3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus;
descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
 4 A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt;
oculus non vidit, Deus, absque te,
quæ præparasti exspectantibus te.
 5 Occurristi lætanti, et facienti justitiam;
in viis tuis recordabuntur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
 6 Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ;
et cecidimus quasi folium universi,
et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
 7 Non est qui invocet nomen tuum;
qui consurgat, et teneat te.
Abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.
 8 Et nunc, Domine, pater noster es tu,
nos vero lutum;
et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
 9 Ne irascaris, Domine, satis,
et ne ultra memineris iniquitatis nostræ;
ecce, respice, populus tuus omnes nos.
 10 Civitas Sancti tui facta est deserta,
Sion deserta facta est,
Jerusalem desolata est.
 11 Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
 12 Numquid super his continebis te, Domine;
tacebis, et affliges nos vehementer?

Liber Isaiae, Caput 65

1 Quæsierunt me qui ante non interrogabant;
invenerunt qui non quæsierunt me.
Dixi: Ecce ego, ecce ego,
ad gentem quæ non invocabat nomen meum.
 2 Expandi manus meas tota die
ad populum incredulum,
qui graditur in via non bona
post cogitationes suas.
 3 Populus qui ad iracundiam provocat me
ante faciem meam semper;
qui immolant in hortis,
et sacrificant super lateres;
 4 qui habitant in sepulchris,
et in delubris idolorum dormiunt;
qui comedunt carnem suillam,
et jus profanum in vasis eorum;
 5 qui dicunt: Recede a me,
non appropinques mihi, quia immundus es.
Isti fumus erunt in furore meo,
ignis ardens tota die.
 6 Ecce scriptum est coram me:
Non tacebo, sed reddam,
et retribuam in sinum eorum.
 7 Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul,
dicit Dominus;
qui sacrificaverunt super montes,
et super colles exprobraverunt mihi;
et remetiar opus eorum primum
in sinu eorum.
 8 Hæc dicit Dominus:
Quomodo si inveniatur granum in botro,
et dicatur: Ne dissipes illud,
quoniam benedictio est:
sic faciam propter servos meos,
ut non disperdam totum.
 9 Et educam de Jacob semen,
et de Juda possidentem montes meos;
et hæreditabunt eam electi mei,
et servi mei habitabunt ibi.
 10 Et erunt campestria in caulas gregum,
et vallis Achor in cubile armentorum,
populo meo qui requisierunt me.
 11 Et vos qui dereliquistis Dominum,
qui obliti estis montem sanctum meum,
qui ponitis fortunæ mensam,
et libatis super eam:
 12 numerabo vos in gladio,
et omnes in cæde corruetis:
pro eo quod vocavi, et non respondistis;
locutus sum, et non audistis;
et faciebatis malum in oculis meis,
et quæ nolui elegistis.
 13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce servi mei comedent,
et vos esurietis;
ecce servi mei bibent,
et vos sitietis;
 14 ecce servi mei lætabuntur,
et vos confundemini;
ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,
et vos clamabitis præ dolore cordis,
et præ contritione spiritus ululabitis,
 15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis;
et interficiet te Dominus Deus,
et servos suos vocabit nomine alio:
 16 in quo qui benedictus est super terram
benedicetur in Deo, amen,
et qui jurat in terra
jurabit in Deo, amen:
quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,
et quia absconditæ sunt ab oculis meis.
 17 Ecce enim ego creo cælos novos,
et terram novam;
et non erunt in memoria priora,
et non ascendent super cor.
 18 Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum
in his quæ ego creo:
quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,
et populum ejus gaudium.
 19 Et exsultabo in Jerusalem,
et gaudebo in populo meo,
et non audietur in eo ultra
vox fletus et vox clamoris.
 20 Non erit ibi amplius infans dierum,
et senex qui non impleat dies suos,
quoniam puer centum annorum morietur,
et peccator centum annorum maledictus erit.
 21 Et ædificabunt domos, et habitabunt;
et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
 22 Non ædificabunt, et alius habitabit;
non plantabunt, et alius comedet:
secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,
et opera manuum eorum inveterabunt.
 23 Electi mei non laborabunt frustra,
neque generabunt in conturbatione,
quia semen benedictorum Domini est,
et nepotes eorum cum eis.
 24 Eritque antequam clament, ego exaudiam;
adhuc illis loquentibus, ego audiam.
 25 Lupus et agnus pascentur simul,
leo et bos comedent paleas,
et serpenti pulvis panis ejus.
Non nocebunt, neque occident
in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Liber Isaiae, Caput 66

1 Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi?
et quis est iste locus quietis meæ?
 2 Omnia hæc manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,
dicit Dominus;
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
 3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem;
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Hæc omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
 4 Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quæ timebant adducam eis;
quia vocavi, et non erat qui responderet;
locutus sum, et non audierunt;
feceruntque malum in oculis meis,
et quæ nolui elegerunt.
 5 Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum ejus.
Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abjicientes propter nomen meum:
Glorificetur Dominus,
et videbimus in lætitia vestra;
ipsi autem confundentur.
 6 Vox populi de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
 7 Antequam parturiret, peperit;
antequam veniret partus ejus,
peperit masculum.
 8 Quis audivit umquam tale?
et quis vidit huic simile?
numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit
Sion filios suos?
 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam?
dicit Dominus.
Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?
ait Dominus Deus tuus.
 10 Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam:
 11 ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis ejus;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria ejus.
 12 Quia hæc dicit Dominus:
Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis:
ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
 13 Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos,
et in Jerusalem consolabimini.
 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt:
et cognoscetur manus Domini servis ejus,
et indignabitur inimicis suis.
 15 Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigæ ejus,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis:
 16 quia in igne Dominus dijudicabit,
et in gladio suo ad omnem carnem;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post januam intrinsecus,
qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem:
simul consumentur, dicit Dominus.
 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis:
et venient, et videbunt gloriam meam.
 19 Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus;
 20 et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus:
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
 21 Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
 22 Quia sicut cæli novi et terra nova,
quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
 23 Et erit mensis ex mense,
et sabbatum ex sabbato:
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
 24 Et egredientur, et videbunt cadavera
virorum qui prævaricati sunt in me;
vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non extinguetur:
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).