Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 2,  versae 5-13

5Hæc dicit Dominus:
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,
quia elongaverunt a me,
et ambulaverunt post vanitatem,
et vani facti sunt?
6Et non dixerunt: Ubi est Dominus
qui ascendere nos fecit de terra Ægypti;
qui traduxit nos per desertum,
per terram inhabitabilem et inviam,
per terram sitis, et imaginem mortis,
per terram in qua non ambulavit vir,
neque habitavit homo?
7Et induxi vos in terram Carmeli,
ut comederetis fructum ejus et optima illius:
et ingressi contaminastis terram meam,
et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
8Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus?
et tenentes legem nescierunt me,
et pastores prævaricati sunt in me,
et prophetæ prophetaverunt in Baal,
et idola secuti sunt.
9Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,
et cum filiis vestris disceptabo.
10Transite ad insulas Cethim, et videte:
et in Cedar mittite, et considerate vehementer:
et videte si factum est hujuscemodi:
11si mutavit gens deos suos,
et certe ipsi non sunt dii:
populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
12Obstupescite, cæli, super hoc,
et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
13Duo enim mala fecit populus meus:
me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,
et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,
quia continere non valent aquas.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 2

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).