Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 48

1 Ad Moab.Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa!
capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon:
cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente.
Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
5Per ascensum enim Luith
plorans ascendet in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt.
6Fugite, salvate animas vestras,
et eritis quasi myricæ in deserto:
7pro eo enim quod habuisti fiduciam
in munitionibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris:
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8Et veniet prædo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur:
et peribunt valles,
et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus:
9Date florem Moab, quia florens egredietur:
et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,
et requievit in fæcibus suis:
nec transfusus est de vase in vas,
et in transmigrationem non abiit:
idcirco permansit gustus ejus in eo,
et odor ejus non est immutatus.
12Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum:
et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,
et lagunculas eorum collident.
13Et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israël a Bethel,
in qua habebat fiduciam.
14Quomodo dicitis: Fortes sumus,
et viri robusti ad præliandum?
15Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,
et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex:
Dominus exercituum nomen ejus.
16Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum ejus velociter accurret nimis.
17Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus:
et universi qui scitis nomen ejus, dicite:
Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?
18Descende de gloria, et sede in siti,
habitatio filiæ Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te:
dissipavit munitiones tuas.
19In via sta, et prospice,
habitatio Aroër:
interroga fugientem,
et ei qui evasit dic: Quid accidit?
20Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate, et clamate:
annuntiate in Arnon,
quoniam vastata est Moab,
21et judicium venit ad terram campestrem,
super Helon, et super Jasa,
et super Mephaath,
22et super Dibon,
et super Nabo, et super domum Deblathaim,
23et super Cariathaim, et super Bethgamul,
et super Bethmaon,
24et super Carioth,
et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab,
quæ longe et quæ prope sunt.
25Abscissum est cornu Moab,
et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est:
et allidet manum Moab in vomitu suo,
et erit in derisum etiam ipse.
27Fuit enim in derisum tibi Israël:
quasi inter fures reperisses eum:
propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es,
captivus duceris.
28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab:
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29Audivimus superbiam Moab: superbus est valde:
sublimitatem ejus, et arrogantiam,
et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,
et quod non sit juxta eam virtus ejus,
nec juxta quod poterat conata sit facere.
31Ideo super Moab ejulabo,
et ad Moab universam clamabo,
ad viros muri fictilis lamentantes:
32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.
Propagines tuæ transierunt mare;
usque ad mare Jazer pervenerunt:
super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.
33Ablata est lætitia et exsultatio
de Carmelo et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli:
nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam;
a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante:
aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.
35Et auferam de Moab, ait Dominus,
offerentem in excelsis,
et sacrificantem diis ejus.
36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit,
et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum:
quia plus fecit quam potuit,
idcirco perierunt.
37Omne enim caput calvitium,
et omnis barba rasa erit:
in cunctis manibus colligatio,
et super omne dorsum cilicium:
38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,
omnis planctus:
quoniam contrivi Moab
sicut vas inutile, ait Dominus.
39Quomodo victa est, et ululaverunt?
quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est?
eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40Hæc dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit,
et extendet alas suas ad Moab.
41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt:
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis,
42et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
43Pavor, et fovea,
et laqueus super te,
o habitator Moab, dicit Dominus.
44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,
et qui conscenderit de fovea capietur laqueo:
adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,
quia ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Seon:
et devorabit partem Moab,
et verticem filiorum tumultus.
46Væ tibi, Moab:
periisti, popule Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiæ tuæ in captivitatem.
47Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 49

1 Ad filios Ammon.Hæc dicit Dominus:
Numquid non filii sunt Israël,
aut hæres non est ei?
cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad,
et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
2Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii,
et erit in tumultum dissipata,
filiæque ejus igni succendentur,
et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
3Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai;
clamate, filiæ Rabbath:
accingite vos ciliciis,
plangite et circuite per sepes,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
4Quid gloriaris in vallibus?
defluxit vallis tua, filia delicata,
quæ confidebas in thesauris tuis,
et dicebas: Quis veniet ad me?
5Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus Deus exercituum,
ab omnibus qui sunt in circuitu tuo:
et dispergemini singuli a conspectu vestro,
nec erit qui congreget fugientes.
6Et post hæc reverti faciam
captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Idumæam.Hæc dicit Dominus exercituum:
Numquid non ultra est sapientia in Theman?
periit consilium a filiis;
inutilis facta est sapientia eorum.
8Fugite, et terga vertite;
descendite in voraginem, habitatores Dedan:
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempus visitationis ejus.
9Si vindemiatores venissent super te,
non reliquissent racemum:
si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10Ego vero discooperui Esau:
revelavi abscondita ejus,
et celari non poterit:
vastatum est semen ejus,
et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere:
et viduæ tuæ in me sperabunt.
12Quia hæc dicit Dominus:
Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,
bibentes bibent:
et tu, quasi innocens relinqueris?
non eris innocens, sed bibens bibes.
13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,
quod in solitudinem, et in opprobrium,
et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,
et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
Congregamini, et venite contra eam,
et consurgamus in prælium.
15Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
16Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petræ,
et apprehendere niteris altitudinem collis:
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
17Et erit Idumæa deserta:
omnis qui transibit per eam stupebit,
et sibilabit super omnes plagas ejus.
18Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,
et vicinæ ejus, ait Dominus:
non habitabit ibi vir,
et non incolet eam filius hominis.
19Ecce quasi leo ascendet
de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,
quia subito currere faciam eum ad illam.
Et quis erit electus, quem præponam ei?
quis enim similis mei?
et quis sustinebit me?
et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,
et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman:
si non dejecerint eos parvuli gregis,
nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21A voce ruinæ eorum commota est terra;
clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22Ecce quasi aquila ascendet,
et avolabit, et expandet alas suas super Bosran:
et erit cor fortium Idumææ in die illa
quasi cor mulieris parturientis.
23 Ad Damascum.Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt:
turbati sunt in mari;
præ sollicitudine quiescere non potuit.
24Dissoluta est Damascus,
versa est in fugam:
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,
urbem lætitiæ?
26Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,
et omnes viri prælii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
27Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit mœnia Benadad.
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.Hæc dicit Dominus:
Surgite, et ascendite ad Cedar,
et vastate filios orientis.
29Tabernacula eorum, et greges eorum capient:
pelles eorum, et omnia vasa eorum,
et camelos eorum tollent sibi,
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor, ait Dominus:
iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,
et cogitavit adversum vos cogitationes.
31Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,
et habitantem confidenter, ait Dominus:
non ostia, nec vectes eis: soli habitant.
32Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo jumentorum in prædam:
et dispergam eos in omnem ventum,
qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
33Et erit Asor in habitaculum draconum,
deserta usque in æternum:
non manebit ibi vir,
nec incolet eam filius hominis.
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens:
35Hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Ælam,
et summam fortitudinem eorum:
36et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.
37Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,
et in conspectu quærentium animam eorum:
et adducam super eos malum,
iram furoris mei, dicit Dominus,
et mittam post eos gladium donec consumam eos.
38Et ponam solium meum in Ælam,
et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
39In novissimis autem diebus
reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.
Читать далее:Liber Ieremiae, Caput 50

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).