Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 13,  versae 2-11

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Читать далее:Evangelium secundum Ioannem, Caput 13

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).