18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. |
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. |
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. |