Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 1,  versae 71-80

71salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti:
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi
75in sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77ad dandam scientiam salutis plebi ejus
in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiæ Dei nostri,
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
 
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 2

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).