Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 22,  versae 15-23

15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. 23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 22

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).