Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Lucam, Caput 22,  versae 39-46

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. 46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
Читать далее:Evangelium secundum Lucam, Caput 22

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).