Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 14,  versae 21-31

21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).