Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Nehemiae, Caput 11

1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. 3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. 4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares, 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis: 6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, 9 et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, 11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, 13 et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, 14 et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. 15 Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, 16 et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: 18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. 19 Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. 20 Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. 21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis. 22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. 23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, 25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus: 26 et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, 27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus, 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, 29 et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. 31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama, Gethaim, 34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, 35 et Ono valle artificum. 36 Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.

Liber Nehemiae, Caput 12

1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue: Saraia, Jeremias, Esdras, 2 Amaria, Melluch, Hattus, 3 Sebenias, Rheum, Merimuth, 4 Addo, Genthon, Abia, 5 Miamin, Madia, Belga, 6 Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias, 7 Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue. 8 Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum: 9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo. 10 Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada, 11 et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa. 12 In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Jeremiæ, Hanania: 13 Esdræ, Mosollam: Amariæ, Johanan: 14 Milicho, Jonathan: Sebeniæ, Joseph: 15 Haram, Edna: Maraioth, Helci: 16 Adaiæ, Zacharia: Genthon, Mosollam: 17 Abiæ, Zechri: Miamin et Moadiæ, Phelti: 18 Belgæ, Sammua: Semaiæ, Jonathan: 19 Jojarib, Mathanai: Jodaiæ, Azzi: 20 Sellai, Celai: Amoc, Heber: 21 Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanaël. 22 Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ. 23 Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. 24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem. 25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas. 26 Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
27 In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. 28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi, 29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem. 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum. 31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. 32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda, 33 et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias. 34 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph, 35 et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis. 36 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem. 37 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, 38 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ, 39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. 40 Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis, 41 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia præpositus: 42 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Jerusalem procul.
43 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus. 44 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus, 45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo. 46 Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.

Liber Nehemiae, Caput 13,  versae 1-3

1 In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum: 2 eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël.
Читать далее:Liber Nehemiae, Caput 13

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).