Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 24

1 Ne æmuleris viros malos,
nec desideres esse cum eis:
 2 quia rapinas meditatur mens eorum,
et fraudes labia eorum loquuntur.
 3 Sapientia ædificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
 4 In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
 5 Vir sapiens fortis est,
et vir doctus robustus et validus:
 6 quia cum dispositione initur bellum,
et erit salus ubi multa consilia sunt.
 7 Excelsa stulto sapientia;
in porta non aperiet os suum.
 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
 9 cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,
imminuetur fortitudo tua.
11Erue eos qui ducuntur ad mortem,
et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12Si dixeris: Vires non suppetunt;
qui inspector est cordis ipse intelligit:
et servatorem animæ tuæ nihil fallit,
reddetque homini juxta opera sua.
13Comede, fili mi, mel, quia bonum est,
et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ:
quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,
et spes tua non peribit.
15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,
neque vastes requiem ejus.
16Septies enim cadet justus, et resurget:
impii autem corruent in malum.
17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,
et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18ne forte videat Dominus, et displiceat ei,
et auferat ab eo iram suam.
19Ne contendas cum pessimis,
nec æmuleris impios:
20quoniam non habent futurorum spem mali,
et lucerna impiorum extinguetur.
21Time Dominum, fili mi, et regem,
et cum detractoribus non commiscearis:
22quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit?
23 Hæc quoque sapientibus.Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi,
et detestabuntur eos tribus.
25Qui arguunt eum laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio.
26Labia deosculabitur
qui recta verba respondet.
27Præpara foris opus tuum,
et diligenter exerce agrum tuum,
ut postea ædifices domum tuam.
28Ne sis testis frustra contra proximum tuum,
nec lactes quemquam labiis tuis.
29Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei;
reddam unicuique secundum opus suum.
30Per agrum hominis pigri transivi,
et per vineam viri stulti:
31et ecce totum repleverant urticæ,
et operuerant superficiem ejus spinæ,
et maceria lapidum destructa erat.
32Quod cum vidissem, posui in corde meo,
et exemplo didici disciplinam.
33Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis;
pauxillum manus conseres ut quiescas:
34et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus.
Читать далее:Liber Proverbiorum, Caput 25

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).