Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 51

1 In finem. Intellectus David, 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate?
4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5Dilexisti malitiam super benignitatem;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6Dilexisti omnia verba præcipitationis;
lingua dolosa.
7Propterea Deus destruet te in finem;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8Videbunt justi, et timebunt;
et super eum ridebunt, et dicent:
9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 52

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).