Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 55

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.
3Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.
5In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.
6Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:
10tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.
12In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi:
13quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 56

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).