Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 72

1 Psalmus Asaph.Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde!
2Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei:
3quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
4Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
5In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
6Ideo tenuit eos superbia;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;
transierunt in affectum cordis.
8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
9Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
10Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
11Et dixerunt: Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso?
12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.
13Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
14et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
15Si dicebam: Narrabo sic;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16Existimabam ut cognoscerem hoc;
labor est ante me:
17donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
18Verumtamen propter dolos posuisti eis;
dejecisti eos dum allevarentur.
19Quomodo facti sunt in desolationem?
subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt;
22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
24Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
25Quid enim mihi est in cælo?
et a te quid volui super terram?
26Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27Quia ecce qui elongant se a te peribunt;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28Mihi autem adhærere Deo bonum est;
ponere in Domino Deo spem meam:
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæ Sion.

Liber Psalmorum, Psalmus 73

1 Intellectus Asaph.Ut quid, Deus, repulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
2Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ,
mons Sion, in quo habitasti in eo.
3Leva manus tuas in superbias eorum in finem:
quanta malignatus est inimicus in sancto!
4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ;
posuerunt signa sua, signa:
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt januas ejus in idipsum;
in securi et ascia dejecerunt eam.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum;
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul:
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus;
jam non est propheta;
et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimicus?
irritat adversarius nomen tuum in finem?
11Ut quid avertis manum tuam,
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12Deus autem rex noster ante sæcula:
operatus est salutem in medio terræ.
13Tu confirmasti in virtute tua mare;
contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita draconis;
dedisti eum escam populis Æthiopum.
15Tu dirupisti fontes et torrentes;
tu siccasti fluvios Ethan.
16Tuus est dies, et tua est nox;
tu fabricatus es auroram et solem.
17Tu fecisti omnes terminos terræ;
æstatem et ver tu plasmasti ea.
18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20Respice in testamentum tuum,
quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
21Ne avertatur humilis factus confusus;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22Exsurge, Deus, judica causam tuam;
memor esto improperiorum tuorum,
eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum:
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Liber Psalmorum, Psalmus 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum;
narrabimus mirabilia tua.
3Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo.
4Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea:
ego confirmavi columnas ejus.
5Dixi iniquis: Nolite inique agere:
et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6nolite extollere in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus:
8quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen fæx ejus non est exinanita:
bibent omnes peccatores terræ.
10Ego autem annuntiabo in sæculum;
cantabo Deo Jacob:
11et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.

Liber Psalmorum, Psalmus 75

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2Notus in Judæa Deus;
in Israël magnum nomen ejus.
3Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion.
4Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.
5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
6turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
8Tu terribilis es; et quis resistet tibi?
ex tunc ira tua.
9De cælo auditum fecisti judicium:
terra tremuit et quievit
10cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
12Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera:
terribili,
13et ei qui aufert spiritum principum:
terribili apud reges terræ.

Liber Psalmorum, Psalmus 76

1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
2Voce mea ad Dominum clamavi;
voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3In die tribulationis meæ Deum exquisivi;
manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea;
4memor fui Dei, et delectatus sum,
et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5Anticipaverunt vigilias oculi mei;
turbatus sum, et non sum locutus.
6Cogitavi dies antiquos,
et annos æternos in mente habui.
7Et meditatus sum nocte cum corde meo,
et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8Numquid in æternum projiciet Deus?
aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9aut in finem misericordiam suam abscindet,
a generatione in generationem?
10aut obliviscetur misereri Deus?
aut continebit in ira sua misericordias suas?
11Et dixi: Nunc cœpi;
hæc mutatio dexteræ Excelsi.
12Memor fui operum Domini,
quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:
13et meditabor in omnibus operibus tuis,
et in adinventionibus tuis exercebor.
14Deus, in sancto via tua:
quis deus magnus sicut Deus noster?
15Tu es Deus qui facis mirabilia:
notam fecisti in populis virtutem tuam.
16Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Jacob et Joseph.
17Viderunt te aquæ, Deus;
viderunt te aquæ, et timuerunt:
et turbatæ sunt abyssi.
18Multitudo sonitus aquarum;
vocem dederunt nubes.
Etenim sagittæ tuæ transeunt;
19vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ;
commota est, et contremuit terra.
20In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,
et vestigia tua non cognoscentur.
21Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron.

Liber Psalmorum, Psalmus 77

1 Intellectus Asaph.Attendite, popule meus, legem meam;
inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2Aperiam in parabolis os meum;
loquar propositiones ab initio.
3Quanta audivimus, et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis.
4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera,
narrantes laudes Domini et virtutes ejus,
et mirabilia ejus quæ fecit.
5Et suscitavit testimonium in Jacob,
et legem posuit in Israël,
quanta mandavit patribus nostris
nota facere ea filiis suis:
6ut cognoscat generatio altera:
filii qui nascentur et exsurgent,
et narrabunt filiis suis,
7ut ponant in Deo spem suam,
et non obliviscantur operum Dei,
et mandata ejus exquirant:
8ne fiant, sicut patres eorum,
generatio prava et exasperans;
generatio quæ non direxit cor suum,
et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum,
conversi sunt in die belli.
10Non custodierunt testamentum Dei,
et in lege ejus noluerunt ambulare.
11Et obliti sunt benefactorum ejus,
et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
12Coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Ægypti, in campo Taneos.
13Interrupit mare, et perduxit eos,
et statuit aquas quasi in utre:
14et deduxit eos in nube diei,
et tota nocte in illuminatione ignis.
15Interrupit petram in eremo,
et adaquavit eos velut in abysso multa.
16Et eduxit aquam de petra,
et deduxit tamquam flumina aquas.
17Et apposuerunt adhuc peccare ei;
in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18Et tentaverunt Deum in cordibus suis,
ut peterent escas animabus suis.
19Et male locuti sunt de Deo;
dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,
et torrentes inundaverunt.
Numquid et panem poterit dare,
aut parare mensam populo suo?
21Ideo audivit Dominus et distulit;
et ignis accensus est in Jacob,
et ira ascendit in Israël:
22quia non crediderunt in Deo,
nec speraverunt in salutari ejus.
23Et mandavit nubibus desuper,
et januas cæli aperuit.
24Et pluit illis manna ad manducandum,
et panem cæli dedit eis.
25Panem angelorum manducavit homo;
cibaria misit eis in abundantia.
26Transtulit austrum de cælo,
et induxit in virtute sua africum.
27Et pluit super eos sicut pulverem carnes,
et sicut arenam maris volatilia pennata.
28Et ceciderunt in medio castrorum eorum,
circa tabernacula eorum.
29Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,
et desiderium eorum attulit eis:
30non sunt fraudati a desiderio suo.
Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
31et ira Dei ascendit super eos:
et occidit pingues eorum,
et electos Israël impedivit.
32In omnibus his peccaverunt adhuc,
et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33Et defecerunt in vanitate dies eorum,
et anni eorum cum festinatione.
34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,
et diluculo veniebant ad eum.
35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,
et Deus excelsus redemptor eorum est.
36Et dilexerunt eum in ore suo,
et lingua sua mentiti sunt ei;
37cor autem eorum non erat rectum cum eo,
nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38Ipse autem est misericors,
et propitius fiet peccatis eorum,
et non disperdet eos.
Et abundavit ut averteret iram suam,
et non accendit omnem iram suam.
39Et recordatus est quia caro sunt,
spiritus vadens et non rediens.
40Quoties exacerbaverunt eum in deserto;
in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,
et sanctum Israël exacerbaverunt.
42Non sunt recordati manus ejus,
die qua redemit eos de manu tribulantis:
43sicut posuit in Ægypto signa sua,
et prodigia sua in campo Taneos;
44et convertit in sanguinem flumina eorum,
et imbres eorum, ne biberent.
45Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,
et ranam, et disperdidit eos;
46et dedit ærugini fructus eorum,
et labores eorum locustæ;
47et occidit in grandine vineas eorum,
et moros eorum in pruina;
48et tradidit grandini jumenta eorum,
et possessionem eorum igni;
49misit in eos iram indignationis suæ,
indignationem, et iram, et tribulationem,
immissiones per angelos malos.
50Viam fecit semitæ iræ suæ:
non pepercit a morte animabus eorum,
et jumenta eorum in morte conclusit:
51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti;
primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:
52et abstulit sicut oves populum suum,
et perduxit eos tamquam gregem in deserto:
53et deduxit eos in spe, et non timuerunt,
et inimicos eorum operuit mare.
54Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,
montem quem acquisivit dextera ejus;
et ejecit a facie eorum gentes,
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum,
et testimonia ejus non custodierunt.
57Et averterunt se, et non servaverunt pactum:
quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58In iram concitaverunt eum in collibus suis,
et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
59Audivit Deus, et sprevit,
et ad nihilum redegit valde Israël.
60Et repulit tabernaculum Silo,
tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62Et conclusit in gladio populum suum,
et hæreditatem suam sprevit.
63Juvenes eorum comedit ignis,
et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,
et viduæ eorum non plorabantur.
65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,
tamquam potens crapulatus a vino.
66Et percussit inimicos suos in posteriora;
opprobrium sempiternum dedit illis.
67Et repulit tabernaculum Joseph,
et tribum Ephraim non elegit:
68sed elegit tribum Juda,
montem Sion, quem dilexit.
69Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum,
in terra quam fundavit in sæcula.
70Et elegit David, servum suum,
et sustulit eum de gregibus ovium;
de post fœtantes accepit eum:
71pascere Jacob servum suum,
et Israël hæreditatem suam.
72Et pavit eos in innocentia cordis sui,
et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Liber Psalmorum, Psalmus 78

1 Psalmus Asaph.Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam;
polluerunt templum sanctum tuum;
posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli;
carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,
et non erat qui sepeliret.
4Facti sumus opprobrium vicinis nostris;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5Usquequo, Domine, irasceris in finem?
accendetur velut ignis zelus tuus?
6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,
et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt:
7quia comederunt Jacob,
et locum ejus desolaverunt.
8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum;
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
9Adjuva nos, Deus salutaris noster,
et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos:
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum?
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum;
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Liber Psalmorum, Psalmus 79

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
2Qui regis Israël, intende;
qui deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super cherubim, manifestare
3coram Ephraim, Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni,
ut salvos facias nos.
4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
5Domine Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem servi tui?
6cibabis nos pane lacrimarum,
et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?
7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos.
8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
9Vineam de Ægypto transtulisti:
ejecisti gentes, et plantasti eam.
10Dux itineris fuisti in conspectu ejus;
plantasti radices ejus, et implevit terram.
11Operuit montes umbra ejus,
et arbusta ejus cedros Dei.
12Extendit palmites suos usque ad mare,
et usque ad flumen propagines ejus.
13Ut quid destruxisti maceriam ejus,
et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam?
14Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam.
15Deus virtutum, convertere,
respice de cælo, et vide,
et visita vineam istam:
16et perfice eam quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
17Incensa igni et suffossa,
ab increpatione vultus tui peribunt.
18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
19Et non discedimus a te:
vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
20Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.

Liber Psalmorum, Psalmus 80

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2Exsultate Deo adjutori nostro;
jubilate Deo Jacob.
3Sumite psalmum, et date tympanum;
psalterium jucundum cum cithara.
4Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ:
5quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.
6Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti;
linguam quam non noverat, audivit.
7Divertit ab oneribus dorsum ejus;
manus ejus in cophino servierunt.
8In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis;
probavi te apud aquam contradictionis.
9Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,
10non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.
11Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.
12Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.
13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum;
ibunt in adinventionibus suis.
14Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,
15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.
16Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.
17Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.

Liber Psalmorum, Psalmus 81

1 Psalmus Asaph.Deus stetit in synagoga deorum;
in medio autem deos dijudicat.
2Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis?
3Judicate egeno et pupillo;
humilem et pauperem justificate.
4Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
5Nescierunt, neque intellexerunt;
in tenebris ambulant:
movebuntur omnia fundamenta terræ.
6Ego dixi: Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

Liber Psalmorum, Psalmus 82

1 Canticum Psalmi Asaph.
2Deus, quis similis erit tibi?
ne taceas, neque compescaris, Deus:
3quoniam ecce inimici tui sonuerunt,
et qui oderunt te extulerunt caput.
4Super populum tuum malignaverunt consilium,
et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente,
et non memoretur nomen Israël ultra.
6Quoniam cogitaverunt unanimiter;
simul adversum te testamentum disposuerunt:
7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ,
Moab et Agareni,
8Gebal, et Ammon, et Amalec;
alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
9Etenim Assur venit cum illis:
facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10Fac illis sicut Madian et Sisaræ,
sicut Jabin in torrente Cisson.
11Disperierunt in Endor;
facti sunt ut stercus terræ.
12Pone principes eorum sicut Oreb,
et Zeb, et Zebee, et Salmana:
omnes principes eorum,
13qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
14Deus meus, pone illos ut rotam,
et sicut stipulam ante faciem venti.
15Sicut ignis qui comburit silvam,
et sicut flamma comburens montes,
16ita persequeris illos in tempestate tua,
et in ira tua turbabis eos.
17Imple facies eorum ignominia,
et quærent nomen tuum, Domine.
18Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi,
et confundantur, et pereant.
19Et cognoscant quia nomen tibi Dominus:
tu solus Altissimus in omni terra.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 83

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).