Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 6,  versae 3-11

3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Читать далее:Epistula ad Romanos, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).