Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 39,  versae 26-41

26Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud?
omnia enim in tempore suo quærentur.
27Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
28Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,
sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
29Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,
et viæ illius viis illorum directæ sunt,
sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
30Bona bonis creata sunt ab initio:
sic nequissimis bona et mala.
31Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum,
sal, lac, et panis similagineus, et mel,
et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.
32Hæc omnia sanctis in bona,
sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt,
et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
34In tempore consummationis effundent virtutem,
et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
35Ignis, grando, fames, et mors,
omnia hæc ad vindictam creata sunt:
36bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes,
et rhomphæa vindicans in exterminium impios.
37In mandatis ejus epulabuntur:
et super terram in necessitatem præparabuntur,
et in temporibus suis non præterient verbum.
38Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum,
et cogitavi, et scripta dimisi.
39Omnia opera Domini bona,
et omne opus hora sua subministrabit.
40Non est dicere: Hoc illo nequius est:
omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
41Et nunc in omni corde et ore collaudate,
et benedicite nomen Domini.

Liber Ecclesiasticus, Caput 40

1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus,
et jugum grave super filios Adam,
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
 2 Cogitationes eorum, et timores cordis,
adinventio exspectationis, et dies finitionis,
 3 a residente super sedem gloriosam,
usque ad humiliatum in terra et cinere:
 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,
usque ad eum qui operitur lino crudo:
furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,
iracundia perseverans, et contentio:
 5 et in tempore refectionis in cubili,
somnus noctis immutat scientiam ejus.
 6 Modicum tamquam nihil in requie,
et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
 7 Conturbatus est in visu cordis sui,
tamquam qui evaserit in die belli:
in tempore salutis suæ exsurrexit,
et admirans ad nullum timorem:
 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus,
et super peccatores septuplum.
 9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,
oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
 10 super iniquos creata sunt hæc omnia:
et propter illos factus est cataclysmus.
11Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,
et omnes aquæ in mare revertentur.
12Omne munus et iniquitas delebitur,
et fides in sæculum stabit.
13Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,
et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14In aperiendo manus suas lætabitur:
sic prævaricatores in consummatione tabescent.
15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos:
et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
16Super omnem aquam viriditas,
et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
17Gratia sicut paradisus in benedictionibus,
et misericordia in sæculum permanet.
18Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,
et in ea invenies thesaurum.
19Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen:
et super hæc mulier immaculata computabitur.
20Vinum et musica lætificant cor:
et super utraque dilectio sapientiæ.
21Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam:
et super utraque lingua suavis.
22Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus:
et super hæc virides sationes.
23Amicus et sodalis in tempore convenientes,
et super utrosque mulier cum viro.
24Fratres in adjutorium in tempore tribulationis:
et super eos misericordia liberabit.
25Aurum et argentum est constitutio pedum:
et super utrumque consilium beneplacitum.
26Facultates et virtutes exaltant cor,
et super hæc timor Domini.
27Non est in timore Domini minoratio:
et non est in eo inquirere adjutorium.
28Timor Domini sicut paradisus benedictionis,
et super omnem gloriam operuerunt illum.
29Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas:
melius est enim mori quam indigere.
30Vir respiciens in mensam alienam,
non est vita ejus in cogitatione victus:
alit enim animam suam cibis alienis:
31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32In ore imprudentis condulcabitur inopia,
et in ventre ejus ignis ardebit.

Liber Ecclesiasticus, Caput 41

1 O mors, quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis suis:
 2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,
et adhuc valenti accipere cibum!
 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,
et qui minoratur viribus,
 4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est,
et incredibili, qui perdit patientiam!
 5 Noli metuere judicium mortis:
memento quæ ante te fuerunt,
et quæ superventura sunt tibi:
hoc judicium a Domino omni carni.
 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi?
sive decem, sive centum, sive mille anni:
 7 non est enim in inferno accusatio vitæ.
8Filii abominationum fiunt filii peccatorum,
et qui conversantur secus domos impiorum.
9Filiorum peccatorum periet hæreditas,
et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10De patre impio queruntur filii,
quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11Væ vobis, viri impii,
qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini:
et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur:
sic impii a maledicto in perditionem.
14Luctus hominum in corpore ipsorum:
nomen autem impiorum delebitur.
15Curam habe de bono nomine:
hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri pretiosi et magni.
16Bonæ vitæ numerus dierum:
bonum autem nomen permanebit in ævum.
17Disciplinam in pace conservate, filii:
sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque?
18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.
19Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo:
20non est enim bonum omnem reverentiam observare,
et non omnia omnibus bene placent in fide.
21Erubescite a patre et a matre de fornicatione:
et a præsidente et a potente de mendacio:
22a principe et a judice de delicto:
a synagoga et plebe de iniquitate:
23a socio et amico de injustitia,
et de loco in quo habitas:
24de furto, de veritate Dei, et testamento:
de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:
25a salutantibus de silentio,
a respectu mulieris fornicariæ,
et ab aversione vultus cognati.
26Ne avertas faciem a proximo tuo,
et ab auferendo partem et non restituendo.
27Ne respicias mulierem alieni viri,
et ne scruteris ancillam ejus,
neque steteris ad lectum ejus.
28Ab amicis de sermonibus improperii:
et cum dederis, ne improperes.

Liber Ecclesiasticus, Caput 42

1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi:
et eris vere sine confusione,
et invenies gratiam in conspectu omnium hominum.
Ne pro his omnibus confundaris,
et ne accipias personam ut delinquas:
 2 de lege Altissimi, et testamento,
et de judicio justificare impium,
 3 de verbo sociorum et viatorum,
et de datione hæreditatis amicorum,
 4 de æqualitate stateræ et ponderum,
de acquisitione multorum et paucorum,
 5 de corruptione emptionis et negotiatorum,
et de multa disciplina filiorum,
et servo pessimo latus sanguinare.
 6 Super mulierem nequam bonum est signum.
 7 Ubi manus multæ sunt, claude:
et quodcumque trades, numera et appende:
datum vero et acceptum omne describe.
 8 De disciplina insensati et fatui,
et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus:
et eris eruditus in omnibus,
et probabilis in conspectu omnium vivorum.
9Filia patris abscondita est vigilia,
et sollicitudo ejus aufert somnum:
ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur,
et cum viro commorata odibilis fiat:
10nequando polluatur in virginitate sua,
et in paternis suis gravida inveniatur:
ne forte cum viro commorata transgrediatur,
aut certe sterilis efficiatur.
11Super filiam luxuriosam confirma custodiam,
nequando faciat te in opprobrium venire inimicis,
a detractione in civitate, et objectione plebis,
et confundat te in multitudine populi.
12Omni homini noli intendere in specie,
et in medio mulierum noli commorari:
13de vestimentis enim procedit tinea,
et a muliere iniquitas viri.
14Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,
et mulier confundens in opprobrium.
15Memor ero igitur operum Domini,
et quæ vidi annuntiabo.
In sermonibus Domini opera ejus.
16Sol illuminans per omnia respexit,
et gloria Domini plenum est opus ejus.
17Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua,
quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
18Abyssum et cor hominum investigavit,
et in astutia eorum excogitavit.
19Cognovit enim Dominus omnem scientiam,
et inspexit in signum ævi,
annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt,
revelans vestigia occultorum.
20Non præterit illum omnis cogitatus,
et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21Magnalia sapientiæ suæ decoravit,
qui est ante sæculum et usque in sæculum:
neque adjectum est,
22neque minuitur,
et non eget alicujus consilio.
23Quam desiderabilia omnia opera ejus!
et tamquam scintilla quæ est considerare!
24Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum,
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
25Omnia duplicia, unum contra unum,
et non fecit quidquam deesse.
26Uniuscujusque confirmavit bona:
et quis satiabitur videns gloriam ejus?

Liber Ecclesiasticus, Caput 43

1 Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est,
species cæli in visione gloriæ.
 2 Sol in aspectu annuntians in exitu,
vas admirabile, opus Excelsi.
 3 In meridiano exurit terram,
et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere?
fornacem custodiens in operibus ardoris:
 4 tripliciter sol exurens montes,
radios igneos exsufflans,
et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
 5 Magnus Dominus qui fecit illum,
et in sermonibus ejus festinavit iter.
6Et luna in omnibus in tempore suo,
ostensio temporis, et signum ævi.
7A luna signum diei festi:
luminare quod minuitur in consummatione.
8Mensis secundum nomen ejus est,
crescens mirabiliter in consummatione.
9Vas castrorum in excelsis,
in firmamento cæli resplendens gloriose.
10Species cæli gloria stellarum:
mundum illuminans in excelsis Dominus.
11In verbis Sancti stabunt ad judicium,
et non deficient in vigiliis suis.
12Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum:
valde speciosus est in splendore suo.
13Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ:
manus Excelsi aperuerunt illum.
14Imperio suo acceleravit nivem,
et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
15Propterea aperti sunt thesauri,
et evolaverunt nebulæ sicut aves.
16In magnitudine sua posuit nubes,
et confracti sunt lapides grandinis.
17In conspectu ejus commovebuntur montes,
et in voluntate ejus aspirabit notus.
18Vox tonitrui ejus verberavit terram,
tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:
19et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,
et sicut locusta demergens descensus ejus.
20Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,
et super imbrem ejus expavescet cor.
21Gelu sicut salem effundet super terram:
et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
22Frigidus ventus aquilo flavit,
et gelavit crystallus ab aqua:
super omnem congregationem aquarum requiescet,
et sicut lorica induet se aquis:
23et devorabit montes, et exuret desertum,
et extinguet viride, sicut igne.
24Medicina omnium in festinatione nebulæ:
et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
25In sermone ejus siluit ventus,
et cogitatione sua placavit abyssum:
et plantavit in illa Dominus insulas.
26Qui navigant mare enarrent pericula ejus,
et audientes auribus nostris admirabimur.
27Illic præclara opera et mirabilia,
varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
28Propter ipsum confirmatus est itineris finis,
et in sermone ejus composita sunt omnia.
29Multa dicemus, et deficiemus in verbis:
consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
30Gloriantes ad quid valebimus?
ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
31Terribilis Dominus, et magnus vehementer,
et mirabilis potentia ipsius.
32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,
supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus.
33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis:
major enim est omni laude.
34Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,
non enim comprehendetis.
35Quis videbit eum et enarrabit?
et quis magnificabit eum sicut est ab initio?
36Multa abscondita sunt majora his:
pauca enim vidimus operum ejus.
37Omnia autem Dominus fecit,
et pie agentibus dedit sapientiam.

Liber Ecclesiasticus, Caput 44,  versae 1-18

1 Laudemus viros gloriosos,
et parentes nostros in generatione sua.
 2 Multam gloriam fecit Dominus:
magnificentia sua a sæculo.
 3 Dominantes in potestatibus suis,
homines magni virtute et prudentia sua præditi,
nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum:
 4 et imperantes in præsenti populo,
et virtute prudentiæ populis sanctissima verba:
 5 in peritia sua requirentes modos musicos,
et narrantes carmina Scripturarum:
 6 homines divites in virtute,
pulchritudinis studium habentes,
pacificantes in domibus suis.
 7 Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt,
et in diebus suis habentur in laudibus.
 8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen
narrandi laudes eorum.
 9 Et sunt quorum non est memoria:
perierunt quasi qui non fuerint:
et nati sunt quasi non nati,
et filii ipsorum cum ipsis.
 10 Sed illi viri misericordiæ sunt,
quorum pietates non defuerunt.
 11 Cum semine eorum permanent bona:
 12 hæreditas sancta nepotes eorum,
et in testamentis stetit semen eorum:
 13 et filii eorum propter illos usque in æternum manent:
semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,
et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
 15 Sapientiam ipsorum narrent populi,
et laudem eorum nuntiet ecclesia.
16Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,
ut det gentibus pœnitentiam.
17Noë inventus est perfectus, justus,
et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
18Ideo dimissum est reliquum terræ,
cum factum est diluvium.
Читать далее:Liber Ecclesiasticus, Caput 44

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).