Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Canticum Canticorum, Caput 6

1 Sponsa.Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
 3 Sponsus.Pulchra es, amica mea;
suavis, et decora sicut Jerusalem;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
 4 Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
 5 Dentes tui sicut grex ovium
quæ ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
 8 Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genetrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?
 10 Sponsa.Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
 11 Nescivi: anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
 12 Chorus.Revertere, revertere, Sulamitis!
revertere, revertere ut intueamur te.
Читать далее:Canticum Canticorum, Caput 7

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).