Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 1

1 Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Sentite de Domino in bonitate,
et in simplicitate cordis quærite illum:
 2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,
apparet autem eis qui fidem habent in illum.
 3 Perversæ enim cogitationes separant a Deo;
probata autem virtus corripit insipientes.
 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
 5 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,
et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,
et corripietur a superveniente iniquitate.
 6 Benignus est enim spiritus sapientiæ,
et non liberabit maledicum a labiis suis:
quoniam renum illius testis est Deus,
et cordis illius scrutator est verus,
et linguæ ejus auditor.
 7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,
et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
 8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,
nec præteriet illum corripiens judicium.
 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit;
sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,
ad correptionem iniquitatum illius.
 10 Quoniam auris zeli audit omnia,
et tumultus murmurationum non abscondetur.
 11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,
et a detractione parcite linguæ:
quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,
os autem quod mentitur occidit animam.
12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,
neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
13Quoniam Deus mortem non fecit,
nec lætatur in perditione vivorum.
14Creavit enim ut essent omnia,
et sanabiles fecit nationes orbis terrarum:
et non est in illis medicamentum exterminii,
nec inferorum regnum in terra.
15Justitia enim perpetua est, et immortalis.
16Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,
et æstimantes illam amicam, defluxerunt;
et sponsiones posuerunt ad illam,
quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

Liber Sapientiae, Caput 2

1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
 2 Quia ex nihilo nati sumus,
et post hoc erimus tamquam non fuerimus.
Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,
et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
 3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum,
et spiritus diffundetur tamquam mollis aër;
et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,
et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,
et a calore illius aggravata.
 4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,
et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
 5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri:
quoniam consignata est, et nemo revertitur.
 6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,
et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
 7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus,
et non prætereat nos flos temporis.
 8 Coronemus nos rosis antequam marcescant;
nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:
 9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.
Ubique relinquamus signa lætitiæ,
quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
 10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,
nec veterani revereamur canos multi temporis:
 11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ;
quod enim infirmum est, inutile invenitur.
 12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,
et contrarius est operibus nostris,
et improperat nobis peccata legis,
et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
 13 Promittit se scientiam Dei habere,
et filium Dei se nominat.
 14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
 15 Gravis est nobis etiam ad videndum,
quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatæ sunt viæ ejus.
 16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,
et præfert novissima justorum,
et gloriatur patrem se habere Deum.
 17 Videamus ergo si sermones illius veri sint,
et tentemus quæ ventura sunt illi,
et sciemus quæ erunt novissima illius.
 18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,
et liberabit eum de manibus contrariorum.
 19 Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus reverentiam ejus,
et probemus patientiam illius.
 20 Morte turpissima condemnemus eum;
erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
 21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt:
excæcavit enim illos malitia eorum.
 22 Et nescierunt sacramenta Dei:
neque mercedem speraverunt justitiæ,
nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
 23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,
et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
 24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
 25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Liber Sapientiae, Caput 3

1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.
 2 Visi sunt oculis insipientium mori,
et æstimata est afflictio exitus illorum,
 3 et quod a nobis est iter exterminium;
illi autem sunt in pace:
 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est.
 5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se.
 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos,
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore erit respectus illorum.
 7 Fulgebunt justi
et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam donum et pax est electis ejus.
 10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt
correptionem habebunt:
qui neglexerunt justum,
et a Domino recesserunt.
 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est:
et vacua est spes illorum,
et labores sine fructu,
et inutilia opera eorum.
 12 Mulieres eorum insensatæ sunt,
et nequissimi filii eorum.
 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis;
et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,
habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,
nec cogitavit adversus Deum nequissima:
dabitur enim illi fidei donum electum,
et sors in templo Dei acceptissima.
 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,
et quæ non concidat radix sapientiæ.
 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,
et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
 17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,
et sine honore erit novissima senectus illorum:
 18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,
nec in die agnitionis allocutionem.
 19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

Liber Sapientiae, Caput 4

1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate!
immortalis est enim memoria illius,
quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
 2 Cum præsens est, imitantur illam,
et desiderant eam cum se eduxerit;
et in perpetuum coronata triumphat,
incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
 3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,
et spuria vitulamina non dabunt radices altas,
nec stabile firmamentum collocabunt.
 4 Etsi in ramis in tempore germinaverint,
infirmiter posita, a vento commovebuntur,
et a nimietate ventorum eradicabuntur.
 5 Confringentur enim rami inconsummati;
et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,
et ad nihilum apti.
 6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,
testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
 7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit,
in refrigerio erit;
 8 senectus enim venerabilis est non diuturna,
neque annorum numero computata:
cani autem sunt sensus hominis,
 9 et ætas senectutis vita immaculata.
 10 Placens Deo factus est dilectus,
et vivens inter peccatores translatus est.
 11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,
aut ne fictio deciperet animam illius.
 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,
et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
 13 Consummatus in brevi,
explevit tempora multa;
 14 placita enim erat Deo anima illius:
propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Populi autem videntes, et non intelligentes,
nec ponentes in præcordiis talia,
 15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,
et respectus in electos illius.
 16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios,
et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
 17 Videbunt enim finem sapientis,
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,
et quare munierit illum Dominus.
 18 Videbunt, et contemnent eum;
illos autem Dominus irridebit.
 19 Et erunt post hæc decidentes sine honore,
et in contumelia inter mortuos in perpetuum:
quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,
et commovebit illos a fundamentis,
et usque ad supremum desolabuntur,
et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
 20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,
et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

Liber Sapientiae, Caput 5

1 Tunc stabunt justi in magna constantia
adversus eos qui se angustiaverunt,
et qui abstulerunt labores eorum.
 2 Videntes turbabuntur timore horribili,
et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis;
 3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes,
et præ angustia spiritus gementes:
Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,
et in similitudinem improperii.
 4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,
et finem illorum sine honore;
 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,
et inter sanctos sors illorum est.
 6 Ergo erravimus a via veritatis,
et justitiæ lumen non luxit nobis,
et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,
et ambulavimus vias difficiles:
viam autem Domini ignoravimus.
 8 Quid nobis profuit superbia?
aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?
 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra,
et tamquam nuntius percurrens,
 10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,
cujus cum præterierit non est vestigium invenire,
neque semitam carinæ illius in fluctibus;
 11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,
cujus nullum invenitur argumentum itineris,
sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,
et scindens per vim itineris aërem:
commotis alis transvolavit,
et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,
divisus aër continuo in se reclusus est,
ut ignoretur transitus illius:
 13 sic et nos nati continuo desivimus esse;
et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,
in malignitate autem nostra consumpti sumus.
 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:
 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur,
et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur,
et tamquam fumus qui a vento diffusus est,
et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
 16 Justi autem in perpetuum vivent,
et apud Dominum est merces eorum,
et cogitatio illorum apud Altissimum.
 17 Ideo accipient regnum decoris,
et diadema speciei de manu Domini:
quoniam dextera sua teget eos,
et brachio sancto suo defendet illos.
 18 Accipiet armaturam zelus illius,
et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
 19 Induet pro thorace justitiam,
et accipiet pro galea judicium certum;
 20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
 21 Acuet autem duram iram in lanceam,
et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
 22 Ibunt directe emissiones fulgurum,
et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur,
et ad certum locum insilient.
 23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines;
excandescet in illos aqua maris,
et flumina concurrent duriter.
 24 Contra illos stabit spiritus virtutis,
et tamquam turbo venti dividet illos;
et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum,
et malignitas evertet sedes potentium.
Читать далее:Liber Sapientiae, Caput 6

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).