Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 10

1 Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,
cum solus esset creatus, custodivit,
 2 et eduxit illum a delicto suo,
et dedit illi virtutem continendi omnia.
 3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua,
per iram homicidii fraterni deperiit.
 4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,
per contemptibile lignum justum gubernans.
 5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,
scivit justum, et conservavit sine querela Deo,
et in filii misericordia fortem custodivit.
 6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,
descendente igne in Pentapolim:
 7 quibus in testimonium nequitiæ
fumigabunda constat deserta terra,
et incerto tempore fructus habentes arbores:
et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
 8 Sapientiam enim prætereuntes,
non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,
sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,
ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
 9 Sapientia autem hos qui se observant
a doloribus liberavit.
 10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,
et ostendit illi regnum Dei,
et dedit illi scientiam sanctorum;
honestavit illum in laboribus,
et complevit labores illius.
 11 In fraude circumvenientium illum affuit illi,
et honestum fecit illum.
 12 Custodivit illum ab inimicis,
et a seductoribus tutavit illum:
et certamen forte dedit illi ut vinceret,
et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
 13 Hæc venditum justum non dereliquit,
sed a peccatoribus liberavit eum;
descenditque cum illo in foveam,
 14 et in vinculis non dereliquit illum,
donec afferret illi sceptrum regni,
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant:
et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,
et dedit illi claritatem æternam.
15Hæc populum justum et semen sine querela liberavit
a nationibus quæ illum deprimebant.
16Intravit in animam servi Dei,
et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
17Et reddidit justis mercedem laborum suorum,
et deduxit illos in via mirabili:
et fuit illis in velamento diei,
et in luce stellarum per noctem;
18transtulit illos per mare Rubrum,
et transvexit illos per aquam nimiam.
19Inimicos autem illorum demersit in mare,
et ab altitudine inferorum eduxit illos.
Ideo justi tulerunt spolia impiorum,
20et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum,
et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
21quoniam sapientia aperuit os mutorum,
et linguas infantium fecit disertas.

Liber Sapientiae, Caput 11

1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
 2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,
et in locis desertis fixerunt casas.
 3 Steterunt contra hostes,
et de inimicis se vindicaverunt.
 4 Sitierunt, et invocaverunt te,
et data est illis aqua de petra altissima,
et requies sitis de lapide duro.
5Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui,
et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt:
6per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
7Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,
humanum sanguinem dedisti injustis.
8Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,
dedisti illis abundantem aquam insperate,
9ostendens per sitim quæ tunc fuit,
quemadmodum tuos exaltares,
et adversarios illorum necares.
10Cum enim tentati sunt,
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
11Hos quidem tamquam pater monens probasti;
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
12Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
13Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,
cum memoria præteritorum.
14Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,
commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
15Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,
in finem eventus mirati sunt,
non similiter justis sitientes.
16Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
17ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
18Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,
immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
19aut novi generis ira plenas ignotas bestias,
aut vaporem ignium spirantes,
aut fumi odorem proferentes,
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
20quarum non solum læsura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.
21Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi ab ipsis factis suis,
et dispersi per spiritum virtutis tuæ:
sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
22Multum enim valere, tibi soli supererat semper:
et virtuti brachii tui quis resistet?
23Quoniam tamquam momentum stateræ,
sic est ante te orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
24Sed misereris omnium, quia omnia potes;
et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
25Diligis enim omnia quæ sunt,
et nihil odisti eorum quæ fecisti;
nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
26Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
27Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,
qui amas animas.

Liber Sapientiae, Caput 12

1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,
et de quibus peccant admones et alloqueris,
ut relicta malitia credant in te, Domine.
3Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,
quos exhorruisti,
4quoniam odibilia opera tibi faciebant
per medicamina et sacrificia injusta,
5et filiorum suorum necatores sine misericordia,
et comestores viscerum hominum,
et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
6et auctores parentes animarum inauxiliatarum,
perdere voluisti per manus parentum nostrorum:
7ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,
quæ tibi omnium carior est terra.
8Sed et his tamquam hominibus pepercisti,
et misisti antecessores exercitus tui vespas,
ut illos paulatim exterminarent.
9Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,
aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
10sed partibus judicans,
dabas locum pœnitentiæ,
non ignorans quoniam nequam est natio eorum,
et naturalis malitia ipsorum,
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
11Semen enim erat maledictum ab initio;
nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
12Quis enim dicet tibi: Quid fecisti?
aut quis stabit contra judicium tuum?
aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum?
aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
13Non enim est alius deus quam tu,
cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
14Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent
de his quos perdidisti.
15Cum ergo sis justus, juste omnia disponis;
ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,
exterum æstimas a tua virtute.
16Virtus enim tua justitiæ initium est,
et ob hoc quod Dominus es,
omnibus te parcere facis.
17Virtutem enim ostendis tu,
qui non crederis esse in virtute consummatus,
et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
18Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,
et cum magna reverentia disponis nos:
subest enim tibi, cum volueris posse.
19Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet justum esse et humanum;
et bonæ spei fecisti filios tuos,
quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
20Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,
cum tanta cruciasti attentione,
dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia:
21cum quanta diligentia judicasti filios tuos,
quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
22Cum ergo das nobis disciplinam,
inimicos nostros multipliciter flagellas,
ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,
et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
23Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,
per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
24Etenim in erroris via diutius erraverunt,
deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,
infantium insensatorum more viventes.
25Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
26Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,
dignum Dei judicium experti sunt.
27In quibus enim patientes indignabantur
per hæc quos putabant deos,
in ipsis cum exterminarentur videntes,
illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt;
propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

Liber Sapientiae, Caput 13

1 Vani autem sunt omnes homines
in quibus non subest scientia Dei;
et de his quæ videntur bona,
non potuerunt intelligere eum qui est,
neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
 2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,
aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,
rectores orbis terrarum deos putaverunt.
 3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt,
sciant quanto his dominator eorum speciosior est:
speciei enim generator hæc omnia constituit.
 4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,
intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis:
 5 a magnitudine enim speciei et creaturæ
cognoscibiliter poterit creator horum videri.
 6 Sed tamen adhuc in his minor est querela;
et hi enim fortasse errant,
Deum quærentes, et volentes invenire.
 7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,
et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
 8 Iterum autem nec his debet ignosci.
 9 Si enim tantum potuerunt scire
ut possent æstimare sæculum,
quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?
10Infelices autem sunt,
et inter mortuos spes illorum est,
qui appellaverunt deos opera manuum hominum:
aurum et argentum, artis inventionem,
et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,
opus manus antiquæ.
11Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,
et hujus docte eradat omnem corticem,
et arte sua usus
diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
12reliquiis autem ejus operis
ad præparationem escæ abutatur,
13et reliquum horum quod ad nullos usus facit,
lignum curvum et vorticibus plenum
sculpat diligenter per vacuitatem suam,
et per scientiam suæ artis figuret illud,
et assimilet illud imagini hominis,
14aut alicui ex animalibus illud comparet:
perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,
et omnem maculam quæ in illo est perliniens;
15et faciat ei dignam habitationem,
et in pariete ponens illud,
et confirmans ferro
16ne forte cadat,
prospiciens illi:
sciens quoniam non potest adjuvare se:
imago enim est, et opus est illi adjutorium.
17Et de substantia sua, et de filiis suis,
et de nuptiis votum faciens inquirit:
non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
18Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,
et pro vita rogat mortuum,
et in adjutorium inutilem invocat.
19Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest;
et de acquirendo, et de operando,
et de omnium rerum eventu,
petit ab eo qui in omnibus est inutilis.

Liber Sapientiae, Caput 14

1 Iterum alius navigare cogitans,
et per feros fluctus iter facere incipiens,
ligno portante se, fragilius lignum invocat.
 2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,
et artifex sapientia fabricavit sua.
 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat:
quoniam dedisti et in mari viam,
et inter fluctus semitam firmissimam,
 4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,
etiam si sine arte aliquis adeat mare.
 5 Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,
propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,
et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
 6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,
spes orbis terrarum ad ratem confugiens,
remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
 7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;
 8 per manus autem quod fit idolum,
maledictum est et ipsum, et qui fecit illud:
quia ille quidem operatus est,
illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
 9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
 10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
 11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,
quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,
et in tentationem animabus hominum,
et in muscipulam pedibus insipientium.
 12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,
et adinventio illorum corruptio vitæ est:
 13 neque enim erant ab initio,
neque erunt in perpetuum.
 14 Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,
et ideo brevis illorum finis est inventus.
15Acerbo enim luctu dolens pater,
cito sibi rapti filii fecit imaginem;
et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,
nunc tamquam deum colere cœpit,
et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,
hic error tamquam lex custoditus est,
et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
17Et hos quos in palam homines honorare non poterant
propter hoc quod longe essent,
e longinquo figura eorum allata,
evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,
ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
18Provexit autem ad horum culturam
et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
19Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,
elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
20Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,
nunc deum æstimaverunt.
21Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,
quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,
incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,
sed et in magno viventes inscientiæ bello,
tot et tam magna mala pacem appellant.
23Aut enim filios suos sacrificantes,
aut obscura sacrificia facientes,
aut insaniæ plenas vigilias habentes,
24neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt:
sed alius alium per invidiam occidit,
aut adulterans contristat,
25et omnia commista sunt: sanguis, homicidium,
furtum et fictio, corruptio et infidelitas,
turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
26Dei immemoratio, animarum inquinatio,
nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,
inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
27Infandorum enim idolorum cultura
omnis mali causa est, et initium et finis.
28Aut enim dum lætantur insaniunt,
aut certe vaticinantur falsa,
aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
29Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,
male jurantes noceri se non sperant.
30Utraque ergo illis evenient digne,
quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,
et juraverunt injuste,
in dolo contemnentes justitiam.
31Non enim juratorum virtus,
sed peccantium pœna,
perambulat semper injustorum prævaricationem.

Liber Sapientiae, Caput 15

1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,
patiens, et in misericordia disponens omnia.
 2 Etenim si peccaverimus, tui sumus,
scientes magnitudinem tuam;
et si non peccaverimus,
scimus quoniam apud te sumus computati.
 3 Nosse enim te, consummata justitia est;
et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
 4 Non enim in errorem induxit nos
hominum malæ artis excogitatio,
nec umbra picturæ labor sine fructu,
effigies sculpta per varios colores:
 5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,
et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
 6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,
et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
7Sed et figulus mollem terram premens,
laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas;
et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,
et similiter quæ his sunt contraria:
horum autem vasorum quis sit usus,
judex est figulus.
8Et cum labore vano deum fingit de eodem luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat,
et post pusillum reducit se unde acceptus est,
repetitus animæ debitum quam habebat.
9Sed cura est illi non quia laboraturus est,
nec quoniam brevis illi vita est:
sed concertatur aurificibus et argentariis;
sed et ærarios imitatur,
et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit.
10Cinis est enim cor ejus,
et terra supervacua spes illius,
et luto vilior vita ejus:
11quoniam ignoravit qui se finxit,
et qui inspiravit illi animam quæ operatur,
et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
12Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,
et conversationem vitæ compositam ad lucrum,
et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
13Hic enim scit se super omnes delinquere,
qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
14Omnes enim insipientes,
et infelices supra modum animæ superbi,
sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
15quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,
quibus neque oculorum usus est ad videndum,
neque nares ad percipiendum spiritum,
neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16Homo enim fecit illos;
et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.
Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
17Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.
Melior enim est ipse his quos colit,
quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18Sed et animalia miserrima colunt;
insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
19Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere:
effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.

Liber Sapientiae, Caput 16

1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
 2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,
quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,
escam parans eis ortygometram:
 3 ut illi quidem, concupiscentes escam
propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur.
Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
 4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem
supervenire interitum exercentibus tyrannidem;
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
 5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
 6 Sed non in perpetuum ira tua permansit,
sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
 7 Qui enim conversus est,
non per hoc quod videbat sanabatur,
sed per te, omnium salvatorem.
 8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es qui liberas ab omni malo.
 9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,
et non est inventa sanitas animæ illorum,
quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
 10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
 11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,
et velociter salvabantur:
ne in altam incidentes oblivionem
non possent tuo uti adjutorio.
 12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos:
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
 13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,
et deducis ad portas mortis, et reducis.
 14 Homo autem occidit quidem per malitiam;
et cum exierit spiritus, non revertetur,
nec revocabit animam quæ recepta est.
 15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
 16 Negantes enim te nosse impii,
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt:
novis aquis, et grandinibus,
et pluviis persecutionem passi,
et per ignem consumpti.
 17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,
plus ignis valebat:
vindex est enim orbis justorum.
 18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,
ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,
sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
 19 Et quodam tempore in aqua
supra virtutem ignis exardescebat undique,
ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,
et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem,
et omnis saporis suavitatem.
 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam,
quam in filios habes, ostendebat;
et deserviens uniuscujusque voluntati,
ad quod quisque volebat convertebatur.
 22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant:
ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
 23 hic autem iterum ut nutrirentur justi,
etiam suæ virtutis oblitus est.
 24 Creatura enim tibi factori deserviens,
exardescit in tormentum adversus injustos,
et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
 25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,
omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,
ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:
 26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,
sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
 28 ut notum omnibus esset
quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,
et ad ortum lucis te adorare.
 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,
et disperiet tamquam aqua supervacua.

Liber Sapientiae, Caput 17

1 Magna sunt enim judicia tua, Domine,
et inenarrabilia verba tua:
propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
 2 Dum enim persuasum habent iniqui
posse dominari nationi sanctæ,
vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti,
inclusi sub tectis,
fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
 3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis,
tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,
paventes horrende,
et cum admiratione nimia perturbati.
 4 Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,
quoniam sonitus descendens perturbabat illos,
et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
 5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,
nec siderum limpidæ flammæ
illuminare poterant illam noctem horrendam.
 6 Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus;
et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,
æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
 7 Et magicæ artis appositi erant derisus,
et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
 8 Illi enim qui promittebant
timores et perturbationes expellere se ab anima languente,
hi cum derisu pleni timore languebant.
 9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,
transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,
tremebundi peribant,
et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
 10 Cum sit enim timida nequitia,
dat testimonium condemnationis:
semper enim præsumit sæva,
perturbata conscientia:
 11 nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
 12 Et dum ab intus minor est exspectatio,
majorem computat inscientiam ejus causæ,
de qua tormentum præstat.
 13 Illi autem qui impotentem vere noctem,
et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,
eumdem somnum dormientes,
 14 aliquando monstrorum exagitabantur timore,
aliquando animæ deficiebant traductione:
subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
 15 Deinde si quisquam ex illis decidisset,
custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
 16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor,
aut agri laborum operarius præoccupatus esset,
ineffugibilem sustinebat necessitatem;
 17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
Sive spiritus sibilans,
aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,
aut vis aquæ decurrentis nimium,
 18 aut sonus validus præcipitatarum petrarum,
aut ludentium animalium cursus invisus,
aut mugientium valida bestiarum vox,
aut resonans de altissimis montibus echo:
deficientes faciebant illos præ timore.
 19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,
et non impeditis operibus continebatur.
 20 Solis autem illis superposita erat gravis nox,
imago tenebrarum quæ superventura illis erat:
ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

Liber Sapientiae, Caput 18

1 Sanctis autem tuis maxima erat lux,
et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.
Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
 2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,
et ut esset differentia, donum petebant.
 3 Propter quod ignis ardentem columnam
ducem habuerunt ignotæ viæ,
et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
 4 Digni quidem illi carere luce,
et pati carcerem tenebrarum,
qui inclusos custodiebant filios tuos,
per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
5Cum cogitarent justorum occidere infantes,
et uno exposito filio et liberato,
in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,
et pariter illos perdidisti in aqua valida.
6Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,
ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,
animæquiores essent.
7Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,
injustorum autem exterminatio.
8Sicut enim læsisti adversarios,
sic et nos provocans magnificasti.
9Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,
et justitiæ legem in concordia disposuerunt;
similiter et bona et mala recepturos justos,
patrum jam decantantes laudes.
10Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,
et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
11Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,
et popularis homo regi similia passus.
12Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,
mortuos habebant innumerabiles:
nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,
quoniam uno momento quæ erat præclarior
natio illorum exterminata est.
13De omnibus enim non credentes, propter veneficia;
tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,
spoponderunt populum Dei esse.
14Cum enim quietum silentium contineret omnia,
et nox in suo cursu medium iter haberet,
15omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,
durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
16gladius acutus insimulatum imperium tuum portans:
et stans, replevit omnia morte,
et usque ad cælum attingebat stans in terra.
17Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,
et timores supervenerunt insperati.
18Et alius alibi projectus semivivus,
propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
19Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,
ne inscii quare mala patiebantur perirent.
20Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,
et commotio in eremo facta est multitudinis:
sed non diu permansit ira tua.
21Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,
proferens servitutis suæ scutum,
orationem et per incensum deprecationem allegans,
restitit iræ, et finem imposuit necessitati,
ostendens quoniam tuus est famulus.
22Vicit autem turbas non in virtute corporis,
nec armaturæ potentia:
sed verbo illum qui se vexabat subjecit,
juramenta parentum et testamentum commemorans.
23Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,
interstitit, et amputavit impetum,
et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
24In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum;
et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,
et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
25His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit:
erat enim sola tentatio iræ sufficiens.

Liber Sapientiae, Caput 19

1 Impiis autem usque in novissimum
sine misericordia ira supervenit.
Præsciebat enim et futura illorum:
 2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent,
et cum magna sollicitudine præmisissent illos,
consequebantur illos, pœnitentia acti.
 3 Adhuc enim inter manus habentes luctum,
et deplorantes ad monumenta mortuorum,
aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ,
et quos rogantes projecerant,
hos tamquam fugitivos persequebantur.
 4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas;
et horum quæ acciderant commemorationem amittebant,
ut quæ deerant tormentis repleret punitio:
 5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret,
illi autem novam mortem invenirent.
 6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur,
deserviens tuis præceptis,
ut pueri tui custodirentur illæsi.
 7 Nam nubes castra eorum obumbrabat,
et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit,
et in mari Rubro via sine impedimento,
et campus germinans de profundo nimio:
 8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu,
videntes tua mirabilia et monstra.
 9 Tamquam enim equi depaverunt escam,
et tamquam agni exsultaverunt,
magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
 10 Memores enim erant adhuc eorum
quæ in incolatu illorum facta fuerant:
quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas,
et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium,
cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
 12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra:
et vexationes peccatoribus supervenerunt,
non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum:
juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
13Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt:
alii quidem ignotos non recipiebant advenas;
alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
14Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,
quoniam inviti recipiebant extraneos.
15Qui autem cum lætitia receperunt hos
qui eisdem usi erant justitiis,
sævissimis afflixerunt doloribus.
16Percussi sunt autem cæcitate:
sicut illi in foribus justi,
cum subitaneis cooperti essent tenebris,
unusquisque transitum ostii sui quærebat.
17In se enim elementa dum convertuntur,
sicut in organo qualitatis sonus immutatur,
et omnia suum sonum custodiunt:
unde æstimari ex ipso visu certo potest.
18Agrestia enim in aquatica convertebantur,
et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
19Ignis in aqua valebat supra suam virtutem,
et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
20Flammæ e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes coambulantium,
nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam.
In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine,
et honorasti, et non despexisti,
in omni tempore et in omni loco assistens eis.

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).