1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, 3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace: 4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. 5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. 7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. 10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. 12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
|