Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 7,  versae 22-30

22Est enim in illa spiritus intelligentiæ,
sanctus, unicus, multiplex, subtilis,
disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,
suavis, amans bonum, acutus,
quem nihil vetat, benefaciens,
23humanus, benignus, stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens,
et qui capiat omnes spiritus,
intelligibilis, mundus, subtilis.
24Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia:
attingit autem ubique propter suam munditiam.
25Vapor est enim virtutis Dei,
et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,
et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
26candor est enim lucis æternæ,
et speculum sine macula Dei majestatis,
et imago bonitatis illius.
27Et cum sit una, omnia potest;
et in se permanens omnia innovat:
et per nationes in animas sanctas se transfert;
amicos Dei et prophetas constituit.
28Neminem enim diligit Deus,
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
29Est enim hæc speciosior sole,
et super omnem dispositionem stellarum:
luci comparata, invenitur prior.
30Illi enim succedit nox;
sapientiam autem non vincit malitia.

Liber Sapientiae, Caput 8,  versus 1

1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter.
Читать далее:Liber Sapientiae, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).