Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 10,  versae 4-13

et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
11 Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 10

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).