1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. |
2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. |
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. |
4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; |
5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. |
6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. |
7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. |
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; |
9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. |
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. |
11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; |
12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. |
13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum? |
14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; |
15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. |
16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. |