Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 14,  versae 24-29

24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”.
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 14

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).