1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere; |
2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. |
3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro. |
4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier. |
5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. |
6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. |
7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. |
8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; |
9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. |
10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere |
11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur — et virum uxorem non dimittere. |
12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; |
13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. |
14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt. |
15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. |
16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies? |